Guido Faba: Dictamina rhetorica

117


cuius magna turbatio et dissensio est exorta, et de futuro
periculo dubitatur. Quare vestra dominatio redire festinet ad
refrenandam audaciam improborum et excessus debite
corrigendos.
LXXXI.
Responsio ad predictam.
Infirmitate corporis non modica pregravatus, constringor
sub custodia medicorum, ita quod negotiis quibus debeo non
possum intendere sicut vellem. Quare presentibus litteris tibi
mando, ut utramque partem iurare facias nostris preceptis
obedire, sic eosdem pignoribus adgravando quod metu pene
quiescere compellantur.
LXXXII.
De consulibus alicuius terre ecclesiastice ad episcopum.
Venerabili in Christo patri, Henrico Dei gratia Bononiensi
episcopo, consules terre Maximatici et universitas ipsius loci
se ipsos in omni genere famulatus. Cum post solum Dominum
vos nostrum benefactorem, patrem, dominum et consilium
habeamus, ad vos fiducialiter recurrimus subsidium implorando,
necessitatis articulo imminente, ut vestra prudentia defensante
nobis importabilia onera non ponantur. Quocirca dominationi
vestre affectuosissime supplicamus, ut talibus officialibus communis
Bononie loqui dignemini et eos taliter deprecari, ut nos
a tali gravamine publico alleviare debeant vestris precibus et
amore.
LXXXIII.
Responsiva ad predictam.
Vestre fidelitatis merita nos invitant ut vestris honoribus
et utilitatibus tanto studiosius intendamus, quanto vestra maior
devotio exigit et exhibita servitia persuadent. Ideoque sciatis

Torna all'inizio