Hec ait, atque oculos lacrimis avertit onustos
Nuncius accelerans regine ad limina pulsat
Munera dira ferens. Pannis anus obsita et annis
Prosilit, atque habitum conspectaque pocula narrat.
Substitit attonite similis similisque paventi;
Nec remorata diu, positoque instincta pavore:
«Ingrediatur» ait. Stat terre lumina fixus
Et peragit commissa tremens; intercipit illa:
«Suscipio mandata libens, nec dona recuso
Regia, si maius nichil est, quod mittere dulcis
Posset amans: certe melius moriebar, in ipso
Funere ni demens nupsissem - numina testor
Conscia -, non aliquid quoniam de coniuge caro
Sit nisi dulce michi; sed sidera promptius alta,
Terrenis ut eram vinclis exuta, petebam.
Hoc refer extremum, et mortis michi testis adesto.
At vos, Celicole et qui maria ampla tenetis,
Quique locum mundi medium Stigiasque tenebras,
Quas adeo, licet ante diem, si iusta precandi
Materia est, prestate pias his questibus aures;
Audiat et celum et pelagus tellusque profunda.
En morior; mortisque magis me causa dolere,
Quam mors ipsa facit. Quid enim commercia tangunt
Nostra duces Latios? En quanta superbia genti!
Non satis est hostem regnis spoliasse paternis:
Libertate animos spoliant, et rite coactis
Coniugiis sanctoque audent irrumpere amori
Ac pactos laniare thoros, victoria postquam
Romano stat certa duci, nec flectere quisquam
Fata potest eterna Iovis: sint ultima vite
|
720
725
730
735
740
745
|