Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 303

appendice


esse credimus vestre dilectioni, quoniam populus noster de castello
huius ecclesię quod dicitur Petra Dęmonis, in dissensione
nostra et huius monasterii defectione, quę nostris peccatis exigentibus
nobis acciderunt pro abbatum electionibus, ipsi omnes fideliter
et viriliter permanserunt in Sanctę Marię nostrique conventus
fidelitate. quapropter nos unanimiter et devotissime eos semper
volumus in nostra societate et oratione sive amore perpetuo renovare
et meliorare, et totam pertinentiam eiusdem castri in nostro manuali
opere in ęternum constituere, ita ut nullo modo aliquid de ipsa
pertinentia unquam minuatur, neque in beneficium neque per scriptum
nec quolibet modo alicui homini tribuatur, sed sicut Todinus
comes bonę memorię filius Berardi investivit et tradidit partem
suam domno Bcrardo abbati et huic monasterio ad regimen totius
conventus, et frater eius Herbeus aliam partem concambiavit cum
eodem abbate, et ipse abbas constituit cum omni congregatione
ut permaneret in sempiternum ad totius conventus utilitatem, et
per penam excommunicationis confirmavit ut nullus mortalis hoc
constitutum pręsumat infringere, et postea alius abbas Berardus
Florentinus reconfirmavit omnia, et abbas Beraldus Ascari filius,
et iste pręsens abbas domnus Guido similiter reconfirmans omnia
nos investivit, sic nos omnes per eius licentiam, ut diximus, confirmamus
et sub perpetua excommunicatione stabiliter ordinamus,
ut nullus pręlatus aut ordinatus huius monasterii nec quisquam
homo audeat ipsam pertinentiam predicti castelli Petrę Dęmonis
quolibet modo minuere, aut indicium vel consilium dare, aut
immissionem aut invasionem aliquam facere. et quicumque
homo pręsumpserit hoc, in iram Dei omnipotentis sciat se incurrere,
et perpetuam damnationem sibi acquirere, et a beata Maria
domina nostra et omnibus sanctis ęternam maledictionem accipere,
nisi forte per planum et utillimum consilium in aliquo
meliorari fideliter videatur. qui vero observator et defensor huius
fuerit constitutionis, Deum omnipotentem et eius sanctissimam
Genitricem omnesque sanctos pro eo supplicamus, ut de omni
sua penitentia anni septem sibi in Dei nomine misericorditer indulgetur.
amen. si quis vero temere vel quolibet ingenio
Petram Dęmonis, Scandriliam, Faram, Roccam, Salisanum, Buccinianum,

Torna all'inizio