Anno dominice incarnationis MLXXXX indictione XIIJ. mense septembris Urbanus papa 
sinodum in ciuitate Melfia celebrauit, in qua Roggerius dux liggius homo eius effectus, promittens  
se iureiurando fidem seruaturum Romane ecclesie et eidem pape eiusque successoribus  
canonice intrantibus, accepit per uexillum ab eo terram cum ducatus honore. Eodem 
anno Sikelgaita ducissa, mater Roggerii ducis, defuncta est mense Aprilis. Eodem anno 
Acherontia ciuitas cremata est mense augusti, in tantum enim eodem uastata est igne, ut 
nulla domus, nullum inueniretur edificium quod non ab igne consumptum deperierit. Homines  
etiam XXV eodem incendio mortui sunt. 
Anno Domini MLXXXXJ indictione XIIJ mense Februario Iordanus Capue defunctus 
est anno XIIJ principatus eius. Hic autem fuit uir egregius, consilio sagax, uirtute in bello 
preualidus. Cui successit Riccardus filius eius princeps. 
Eodem anno dum obsideretur Oria ciuitas a Boamundo, auxilio Roberti de Anse, Oritani  
dissipauerunt obsidionem eius, et ipso Boamundo fugam petente cunctum eius, apparatum  
et signa ceperunt.
  |  
  |