Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 323


21. Ea quae desunt . Passiones Christi fuerunt vincula,
sputa, colaphi, verbera, ad extremum mors
ipsa; quorum partem jam se passum, partem passurum
se esse fatetur. Fortasse ea quae desunt vocat
mortis angustias, quas adhuc passus non erat.
Et est ordo: adimplebo in carne mea eas passiones.
22. AMBROS. Ut exhibeamus omnem . Perfectionem
statum futurum vocat cui boni nihil deesse
videbitur.
CAP. II.—1. LANFR. Volo enim vos scire , etc.
Ratio cur se laborare dixerit, videlicet ne diceretur
ex jactantia dixisse laboro .
2. In omnes divitias plenitudinis intellectus . Ut
habeant divitem et plenum intellectum, cognoscentes
mysterium Dei Patris, quod est Christus Jesus.
Qui enim perfecte scit Christum, scit quid de Deo
sentiendum sit, et quomodo, et in quibus vivendum sit.
3. In sublimitate , id est, in altitudine verborum,
et syllogismorum, et aliorum generum disputantium;
non artem disputandi vituperat, sed perversum
disputantium usum.
4. Nam etsi corpore absens sum . Ac si quis dicat:
Vult nos aliquis decipere? ita; sed vos, inquit, contra
illos firmati estis in fide. Quod satis scio, quamvis
absens.
5. Secundum traditionem . Tradiderunt philosophi
(quos homines vocat) Creatorem omnium non posse
fieri creaturam; hominem non potuisse nasci ex
virgine: Hominem mortuum revivere non potuisse,
considerantes elementa mundi, has visibiles creaturas,
in quibus animalia quae nascuntur, ex utriusque
sexus commistione generantur, et in quibus quidquid
moritur ultra vivere impossibile est.

Torna all'inizio