Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 216


intelligere; cum quibus est theoricus et practicus, generalis et
particularis.
6. Sexta regula est de qualitate. Et habet duas species. Prima
est, quando quaeritur: Quae est propria et primaria qualitas
ipsius intellectus? Et est respondendum, quod intelligibilitas
cum qua ipse est habituatus. Intelligere autem extrinsecum est
proprietas secundaria et magis remota, cum qua ipse intellectus
intelligit hominem aut leonem, etc. Ex quo intelligere intrinsecum
et substantiale ipsius intellectus est habituatum; et similiter de
intelligibili extrinseco.
Secunda species est, quando quaeritur de qualitate appropriata.
Sicut quando quaeritur: Quae est qualitas appropriata ipsius
intellectus? Et est respondendum, quod credere, aut dubitare,
aut supponere. Non enim isti actus conueniunt intellectui proprie,
sed intelligere.
7. Septima regula quaerit de tempore. Et habet quindecim
species, ut patet in Arte magna, per regulam C D K significatas.
Sed quia haec Ars est breuis, ideo sub breuibus uerbis tractamus
ipsam regulam. Sicut quando quaeritur: Per quem modum est
intellectus in tempore, cum ipse non sit punctualis nec linealis?
Ad quod respondendum est, quod intellectus est in tempore, eo
quia est inceptus siue nouus; et consistit in tempore successiue
mediante motu corporis, cum quo est coniunctus.
8. Octaua regula quaerit de loco. Et habet quindecim species per
regulam C D K significatas, ut patet in Arte magna. Sicut quando
quaeritur: Intellectus ubi est? Et hic breuiter respondendum est,
quod est in subiecto, in quo est, sicut pars in suo toto; non autem
conclusus, sed diffusus est in illo. Intellectus enim non habet
essentiam punctualem, nec linealem, nec superficiem.
9. K continet duas regulas, uidelicet modalem et instrumentalem.
Regula modalitatis habet quattuor species. Sicut quando
quaeritur: Quo modo est intellectus? Et: Quo modo est pars in
parte et partes in toto, et totum in suis partibus?. Et: Quomodo
transmutat similitudinem suam extra se? Ad quod respondendum
est, quod subiectiue per illum modum, per quem est deductus
per species supra dictas. Et intelligit obiectiue per illum modum,

Torna all'inizio