Non uult ergo deus sacrificium trucidati pecoris, sed uult sacrificium
contriti cordis . Et paulo post: Porro autem misericordia uerum
sacrificium est . Ber.: Augustinus in epistola ad Bonifacium
episcopum: Si sacramenta rerum quarum sacramenta sunt
similitudinem non haberent, omnino sacramenta non essent.
Idem de catecizandis [423] rudibus: Signacula quidem rerum
diuinarum sunt uisibilia, sed res inuisibiles in eis honorantur;
nec sic habenda est species benedictione sanctificata, quemadmodum
habetur in usu quolibet . Lanfr.: Hoc ignorare quisquam
nequit, quicunque uel tenuem sacris litteris operam impendit.
Sacramenta enim illarum rerum quarum sacramenta sunt semper
similitudinem gerunt, sicut in sacramento de quo hec questio
uentilatur, dum frangitur hostia, dum sanguis de calice in
ora fidelium funditur, quid aliud quam dominici corporis in cruce
immolatio eiusque sanguinis de latere effusio designatur?
Alioquin sacramentum non esset si tamen sacramenti nomen eo
intelligatur modo quo nunc intelligimus et intelligi a lectoribus
seu auditoribus estimamus. Dicitur namque sacramentum
etiam iusiurandum, non quod rei cuiuspiam similitudinem habeat,
sed quia supra res sacras alicuius rei confirmatio uel abnegatio
fiat. Vnde beatus Gregorius in epistola ad Iustinum: Ad
beati inquit Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti
fecimus sacramenta prebere . Dicitur quoque sacramentum
alicuius rei sacratio, sicut argumentum dubie rei approbatio,
fulcimentum casure rei sustentatio. Illud uero quod ex libro
de catecizandis rudibus assumpsisti, asserens in rebus uisibilibus
res inuisibiles honorandas, nec sic habendam speciem benedictione
sanctificatam quemadmodum non sanctificatam, quid
tue parti prosit plane non uideo. Immo magis uidetur tuam oppugnare
sententiam, nostre ferre subsidium. Nos etenim in specie
panis et uini quam uidemus res inuisibiles id est Christi carnem
|
|