Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 650


Si vero testes remoti sunt, petitur ut conmittatur aliquibus
quod testes ipsos recipiant et examinent. et
tunc, si partes sint de diversis dyocesibus vel locis
distantibus, fit convencio de loco, si ambe partes probare
volunt, et conveniunt etiam inter se — si possunt — de aliquo
vel aliquibus qui conmuniter testes ipsos recipiant. si autem
concordare non possunt, quelibet pars eligit sibi unum,
et iudex dat eis tercium, et assignat eis peremptorium
terminum ad probandum coram electis iudicibus id quod
probare volunt.
Post hec fiunt conmissionis littere, inter quas articuli
et interrogatoria concluduntur. quarum litterarum forma
infra in suo tytulo erit scripta.
Et datur terminus partibus ad dandum interrogatoria,
si qua dare volunt.
Post terminum citantur partes vel saltim reus ad
videndum quando articuli et interrogatoria sic exhibita
dictis conmissariis litteris includuntur.
Remissis attestacionibus, et sigillis quibus vallate sunt
recognitis vel probatis a partibus, in termino ad ipsas
attestaciones aperiendas et publicandas specialiter assignato
aperiuntur et publicantur ipse attestaciones.
Et datur terminus ad recipiendum ipsorum copiam et
dicendum contra personas et dicta ipsorum testium quidquid
volunt.
Et si contra testes vel eorum testificata quicquam
non dicitur, sequitur in causa conclusio, cum dicti examinatores
testium de mandato specialiter a iudice sibi
facto — prout moris est, quando attestaciones remittunt —
ipsis partibus ad conparendum coram dicto iudice cum
omnibus actis et munimentis suis qualitercumque causam
ipsam tangentibus peremptorium terminum assignassent.

Torna all'inizio