Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 125


sordium sed conscientie bone interrogatio in deum . Alterum
tamen significatur per alterum. Nam per ablutionem que
corpori extrinsecus adhibetur, purgatio anime exprimitur, quam
fides interior operatur. Vocaturque baptismus fides secundum
eam locutionis formam qua misterium eius rei cuius [425] misterium
est censeri nomine consueuit. Huius rei causa similitudo
est quam in sacramento et in re sacramenti reperiri semper
necesse est. Sicut in baptismo et fide. Vtrumque enim lauat,
purgat, purificat. Illud carnem, hoc mentem. Sicut ergo celestis
panis que uera Christi caro est suo modo uocatur corpus Christi
cum re uera sit sacramentum corporis Christi, illius uidelicet
quod uisibile, palpabile, mortale in cruce est suspensum, uocaturque
ipsa carnis ipsius immolatio que sacerdotis manibus fit
Christi passio, mors, crucifixio, non rei ueritate sed significanti
misterio, sic sacramentum fidei quod baptisma intelligit fides
est. Ber.: Beatus Augustinus in epistola ad Bonifacium: Semel
immolatus est Christus in semetipso; et tamen in sacramento
non solum per omnes pasce solemnitates, sed et omni die populis
immolatur
. Lanfr.: In seipso semel immolatus est Christus,
quia in manifestatione sui corporis, in distinctione membrorum
omnium uerus deus et uerus homo semel tantum in cruce pependit,
offerens seipsum patri hostiam uiuam, passibilem, mortalem,
uiuorum ac mortuorum redemptionis efficacem, eorum
uidelicet quos diuini consilii altitudo redimendos iudicauit, presciuit,
predestinauit, uocauit, modis atque temporibus quibus id
fieri congruebat. In sacramento tamen quod in huius rei memoriam
frequentat ecclesia, caro domini quotidie immolatur, diuiditur,
comeditur, et sanguis eius de calice fidelium ore potatur.
Vtraque uera, utraque de uirgine sumpta. Sumitur quidem caro

Torna all'inizio