Paulus Diaconus: Carmina

Pag 628


22. Ymnum Christo decantantes quartae textu formulae
scriptotenus eius sigma atque iota retinent
finem, farcio et farsi ut solemus dicere.
23. Zeta tandem adtingentes nunc supremae formulae,
quae a habet ante iota depromendus ordo est,
ut est sanxi: Diomedes sic de his locutus est.
------------------------------------------------------------------------
1. Post has nectit subsequentes in secunda specie
septimam atque octavam sapientum studium,
ut est deleo delevi, gaudeo gavisus sum.
2. Addunt etiam et istas ad correptam tertiam
io terminatas quinque formas, nam est decima
supra nonam i vi mutans, ut cupivi cupii.
3. Ui terminatur sequens ut sapui sapio,
sigma litteram bis sena ut percussi geminat;
in xi ut aspexi exit tertia et decima.
4. Leniter hinc bis septena ut salio salii
geminatur, sex sunt io terminatae formulae
tertiae correptae, binas bis producta retinet.
5. Uo terminata verba duas habent species:
quinta decima fit ita: induo et indui;
instruo instruxi datur formae sextae decimae.
6. Septima ut ago egi a e mutat decima,
fitque longa, sed non crescit subsequenti formula:
mutat a ut frango fregi, n et perit consonans.
7. Fit hoc species tenore nona atque decima,
n sine vocali sola perimitur consonans,
scindo ut est atque scidi: addamus vicesimam.
8. Exit haec in psi ut carpsi; prima et vicesima
s ut messui habetur geminata littera;
hinc ut fisus sum secunda ad passivum transmeat.
9. Coniugationi quartae una tantum iuncta est,
hoc est sexta super illas quinque, ut praemissum est:
io aperio, quae mutat in ui aperui.
10. Istas si quis quadraginta ..................................
......................... humiliter
.. quid certe...... tur ..................................................
Explicit de speciebus praeteriti perfecti.

Torna all'inizio