39    Hoc et alia ratione videtur esse probabile. Nam si quid ea est,  
id aut in expetendis aut fugiendis rebus consistit. In his sitam  
dicere ridiculum sane videtur, cum nullus sane mentis appetat  
fugienda. In expetendis vero multo minus. Ea namque appetere  
debemus, que ratio prescribit et sapientia. Hec sunt honesta et 
quecunque nos beatos et felices prestant. Sed nobilitas, cum neque  
virtutes aliquas neque bonum quid afferat nobis, quo meliores,  
doctiores aut beatiores efficiamur, cur appetenda sit non intelligo.  
Ergo ea nihil esse videtur.  
40    Eodem modo neque in laudabilium neque vituperabilium  
numero adscribetur. Non enim vituperatur quod laudatur atque  
expetitur etiam a bonis. Ergo in illis nulla est nobilitas. At multo  
minus in reliquis: laudabile enim omne a virtute progreditur, si  
quidem bene - hoc est virtuose - agere laudabile est et id secundum  
aliquam virtutem. Sed nulla est virtus que vocetur nobilitas 
aut ex qua illa oriatur neque etiam ex nobilitate laus aliqua cuiuspiam  
honesti operis descendat. Ergo in laudabilium consortio non  
erit. 
41    Preterea si qua est nobilitas, ea aut in homine aut in re collocabitur.  
In homine, aut natura aut acquisitione. Si natura, omnes                                  
similiter nascentur nobiles, quod nullus vel mediocriter doctus  
concedat. Si acquiritur, id agendo vel operando continget. At ex  
actionibus operationibusque boni, mali, prudentes, docti, industrii  
et similia reddimur, non nobiles. Neque est aliquod opus proprium   
ex quo veluti ex officina aliqua nobilitas excudatur. In rebus 
vero si esset posita, ee absque studio nostro in quemcumque inciderent: 
nobilem veluti divitie divitem redderent; his absentibus,  
ignobiles fieremus. Quo pacto sepius cum ipsis rebus a nobis  
migraret nobilitas et iterum tanquam in antiquum hospitium sua   
sponte rediret. 
42    Ex quibus apparet nihil esse hanc preter iactantiam quandam,  
que nos deliros efficiat. Et enim absque ulla affectione cogitans  
non video cur hec inanis fabella adeo exoleverit aut quid boni
  |  
  |