Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 540


DIVISIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
Hic inquirit Magister, utrum Angeli, dum officium custodiae durat in merito vel
praemio proficiant; et dividitur in partes duas: primo ponit duas opiniones;
secundo eligit alteram illarum, ibi: «Illud vero quod alii superius dicunt, probabilius
videtur». Prima in duas, secundum duas opiniones; quarum secunda
incipit ibi: «Alii autem dicunt Angelos in confirmatione tanta deitatis dilectione
atque notitia fuisse praeditos, ut in his ulterius non profecerint vel profecturi
sint». Circa primum tria facit: primo ponit opinionem; secundo confirmat per
auctoritatem, ibi: «Et quod Angeli proficiant in cognitione, ac per hoc in beatitudine,
testimoniis sanctorum confirmant»; tertio solvit contrarietatem ibi:
«His autem videtur contradicere Augustinus».
«Illud vero quod alii superius dicunt, probabilius videtur». Hic eligit alteram
opinionem; et circa hoc duo facit: primo eligit primam opinionem; secundo
respondet ad quasdam auctoritates quae sunt in contrarium, ibi: «Quibus
tamen videntur obviare quarumdam auctoritatum verba».
QUAESTIO 2
Hic quaeruntur sex: 1. Utrum Angeli proficiant in cognitione Dei, quae est
praemium essentiale; 2. Utrum proficiant in cognitione aliarum rerum per illuminationem
superiorum; 3. Utrum accrescat eis aliqua cognitio per mutuam
locutionem; 4. Utrum mysterium incarnationis per Ecclesiam didicerint;
5. Utrum inter eos sit pugna et contradictio; 6. Utrum ordinum distinctio
maneat post diem iudicii.
ARTICULUS 1
Utrum Angeli proficiant in visione Dei.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli in visione Dei proficiant. Perfectio enim virtutis non
tollit sed auget efficaciam merendi. Sed in Angelis beatis est perfecta caritas,
quae est radix merendi, qua omnes eorum actus informantur. Ergo videtur quod
semper magis et magis mereantur divinam visionem in eis augeri.

Torna all'inizio