Ideo Ecclesiasticus dicit, VII: Noli facere mala, et non te apprehendent.
Et iterum ibidem: Ne semines mala in sulcis iniustitie,
et non metes ea in septuplum. Unde Isaie III: Ve impio in
malum! Retributio manuum eius fiet ei.
Quod dominus Guido de Polenta sufficienter ultus est et noluit modum excedere.
Unde illud: «Est modus in rebus». Et illud: «Prevalet in cunctis».
Melius fecit dominus Guido de Polenta, habitator civitatis Ravenne,
qui sufficienter ultus est et noluit excedere modum. Cum
enim esset puerulus, et imperator patrem eius obsidem teneret in
vinculis, procuravit dominus Guido Malabocca, frater comitis
Rogerii de Bagnacavallo, quod imperator amputavit ei caput,
id est amputari fecit; et ipse, postquam crevit, Guidoni Malabocce
consimiliter fecit. Cum autem processu temporis iret Bagnacavallum
cum multis armatis et comitem Rogerium repperisset
in via cum paucis, et persuaderent ei itineris socii qui cum eo
erant quod de comite Rogerio modo se totaliter poterat expedire,
ut de cetero timore careret, respondit dicens: «Satis fecimus. Sufficiant
nobis illa que facta sunt. Mala enim semper possunt fieri,
sed, cum facta fuerint, revocari non possunt». Et sic eum libere
abire permisit. Hinc enim Saul legitur dixisse, cum David pepercisset
sibi pluribus vicibus, nolens ipsum occidere, cum bene
posset, I Reg. XXVI: Benedictus tu, fili mi David! Quis enim,
cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona?
De novo odio heredum domini Ghiberti de Gente, quo mediante Parmensibus
exosi facti sunt.
De novo autem odio heredum domini Ghiberti de Gente hoc
potest dici. Sciendum quod habuit quemdam filium qui dictus est
Pinó. Iste cum suis pravis operibus contra heredes domini Giberti
de Gente multimode provocavit Parmenses. Nam, primo,
contra Parmenses Guastallam invasit et cepit et voluit occupare.
|
|