qualibet publica exactitione remota.
Ita tamen ut tres quotidie pro nobis Missas,
et omnibus diurnis ac nocturnis officiis
centesimum vigesimum decantare non desi¬nant
psalmum, exceptis duntaxat vespertinalibus
et matutinalibus hymnis, quos perpetim
pro nostrae remedio animae repetere
jugiter non cessabunt. Cunctis igitur, et cetera
ut supra.
Signum manus Domni Ludovici Serenissimi
Imperatoris.
Giselbertus Presbyter et Notarius scripsi
et subscripsi.
Data tertio Idus Octobris, Indictione
octava. Actum Olonna Curte Imperiali,
anno Imperii Domni Ludovici Serenissimi
Imperatoris vicesimo quinto, Deo propitio
feliciter Amen ”.
In ultimo sane privilegio tangit de se quod
in Beneventano itinere posito devenit in Piscarjam,
et Casauriensem invenit insulam, ibique
Sanctae Trinitatis construxit Basilicam, in qua
Clementis collocavit glebam, atque Mona¬chorum
ibidem coadunavit turmam. Deinde
repetit de largitione omnium rerum quas in
totius Italiae provinciis ad ipsius Monasierii
supplementum et Monachorum perenne subsi¬dium
acquisierat.
PRIVILEGIUM
De libertate et confirmatione omnium rerum
Coenobii Sancti Clementis.
“ In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei
aeterni, Ludovicus divina ordinante providentia
Imperator Augustus. Universorum
Sanctae Dei Ecclesiae fidelium tam praesen¬tium
videlicet quam et futurorum comperiat
solertia, quia cum omnipotentis juvamine
freti, Beneventum progrederemur, in
ipso positi itinere devenimus ad Piscarjam,
ubi quandam invenimus insulam undique
aquis cinctam, quam divina inspiratione circumeuntes,
et ex omni considerantes parte
perspeximus ipsam usibus esse Monachorum
aptam temporibus profuturis; qua de re Dei
Omnipotentis inspiratione tacti, jussimus
inibi aedificari Basilicam in honore Sanctae
et Individuae Trinitatis, ubi etjam collocare
fecimus corpus Beati Clementis Martyris et
Pontificis Christi, ubi etjam ad cumulum
mercedis nostrae coadunavimus coetum Monachorum
inibi supernae Majestati famulantium.
Quibus etjam pro amore ipsius Sanctae
et Individuae Trinitatis, nostraeque pariter
animae remedio, ne aliquando paterentur
egestatem contulumus omnes res nostras,
quas justo ac legali tenore acquisivimus tam
infra urbem Romam, quam extra ipsam
Romuleam urbem; per totam scilicet Campanjam,
et per omnem Romanjam, nec
non et per ambos Spoletanos Ducatus, seu
per totam Tuscjam, eo videlicet tenore,
ut quandiu divina annuente miseratione superfuerimus,
et locus, et omnes res memoratae
in dominium, et dispositionem nostram
consistant; post nostrum discessum redeant
et locus, et res memoratae, in ordinatione
fratrum in praefato Coenobio, eo
scilicet ordine, ut absque ullius controversia
regulariter sub norma Sancti Benedicti
degant, sanctaeque et Individuae Trinitati
|
|