advenerit, cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas
ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia"
et cetera que sequuntur. Verum hec contra eos qui non audierunt
vocem eius. Quid de audientibus? "Qui, inquit, me audierit, absque
terrore quiescet et abundantia perfruetur, malorum timore sublato".
Audite ergo et intelligite, et primoquidem quod dicit de
se ipsa, ut intelligatis aperte Dei prolem esse Sapientiam, deinde eruditricem
omnium et creatricem cum Deo omnium creaturarum.
Sic enim ipsa dicit in eodem libro: "Dominus possedit me in initio
viarum suarum, ante quam quicquam faceret a principio. Ab eterno
ordinata sum et ex antiquis, ante quam terra fieret. Necdum erant
abissi, et ego concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant,
necdum montes gravi mole constituti erant, ante omnes colles
ego parturiebar; adhuc terram non fecerat et flumina et cardines
orbis terre. Quando perpetrabat celos aderam; quando certa
lege et giro vallabat abissos, quando ethera firmabat sursum, et
librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum
et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos, quando appendebat
fundamenta terre, cum eo eram cuncta componens et delectabar
per singulos dies ludens coram eo, omni tempore ludens
in orbe terrarum, et delitie mee esse cum filiis hominum. Nunc
ergo, filii, audite me: Beati qui custodiunt vias meas". Certe
audistis, o Iudei, conceptam et genitam ante omnia ab ipso qui fecit
omnia sapientiam assistentem sibi et cum ipso omnia componentem,
ut non putetis nos errare cum Filium Dei esse dicimus Sapientiam
Dei, quia nos alium Filium habere Deum nec credimus nec fatemur,
sed ipsam Dei Sapientiam, que omnia que supra scripta sunt
loquitur de se ipsa. Igitur Dei Filius ipsa Sapientia Dei est, qui
tamen pro diversis effectibus diversa est sortitus vocabula. Dicitur
|
1
5
10
15
20
25
|