A persona uero auditorum beniuolentiam docilem captabimus
et attentam, si res ab eis fortiter, sapienter, mansuete
gestas ostenderimus, uel si, quam laudabilis et honesta sit
iudicii eorum se<n>tentia, sine nimia demonstrauerimus
assentatione.
A rebus ipsis docilem, attentum et beniuolum faciemus
auditorem, si nostras laudando uel ipsorum res uituperando,
ut conuenit, talis dicamus, quae uera seu uerisimilia monstrentur.
Quod Oratius in Poetria praecipit inquiens:
Aut famam sequere aut sibi conuenientia finge.
12. Quid sit narratio et quae debeat habere.
Nunc de narratione, quae causae continet expositionem,
dicendum uidetur. Est itaque narratio gestorum uel peragendorum
subsecutiua locutio. Narrationem uero conuenit habere
haec tria; ut sit breuis et lucida uerique similis. Nam quo
breuior fuerit, eo docilior et cognitu facilior apparebit, quod
innotescens Oratius ait:
Quicquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles.
13. Quomodo ualeat narratio fieri brevis.
Breuis uero fiet narratio, si unde necesse fuerit, initium
sumetur et non ab ultimo repetetur; et si cuius rei satis erit
summa<m> dixisse, eius partes non dicentur; si non longius
quam scitu opus est in narrando processerit; si non transierit
in aliam rem; si praeterierit quod non adiuuet; si unumquodque
semel tantum dixerit.
14. <Qu>o possit ordine narratio <f>ieri aperta.
Aperta quidem narratio uidebitur, si res eo ordine ut
gestae sunt aut uelut geri potuerunt, non sub ambiguitate
narrari probatur. Ad haec namque taliter peragenda informamur
per Oratium, cum dicit:
|
1
5
10
15
20
25
30
|