autem talis industria habeatur, et qualiter sit feriendum
hostem, et quae adminiculantur ad ista, infra patebit. Octavo
decet bellatores verecundari, et erubescere turpem fugam.
Nam, ut dicitur 3. Ethic. apud illos sunt viri fortissimi,
apud quos honorantur fortes,Inter caetera autem quae
reddunt hominem bellicorum, est diligere honorari expugna,
et erubescere turpem fugam. Advertendum autem
quod cum dicimus, bellatores non habere effusionem sanguinis,
non debere multum appretiari corporalem vitam,
et caetera quae diffusius connumeravimus: intelligendum
est, si habeat iustum bellum. Nam pro defensione iustitiae
et pro communi bono exponenda est periculo corporalis
vita, non est cavenda effusio sanguinis, et caetera alia sunt
fienda, per quae iustitia et commune bonum defendi potest.
Ex his autem plane patet, quales bellatores, et quos
viros pugnativos rex aut principes eligere debeat. Nam
illi sunt eligendi in quibus plura reperiuntur de iis quae
requiruntur ad pugnam.
Qui sunt meliores bellatores, an urbani et nobiles,
vel agricolae et rurales.
Cap. V.
Numeratis iis quae habere debent bellatores viri: restat
inquirere, qui sunt meliores bellantes, an urbani
an nobiles, an rurales. Videtur autem si considerentur praedicta,
rurales meliores esse. Huiusmodi autem opinionis
visus est esse Vegetius, dicens, Nunquam credo potuisse dubitari
aptiorem armis esse rusticam plebem. Dicebatur enim,
viros pugnativos tales esse debere, qui possent sustinere
magnitudinem ponderis, continuum laborem membrorum,
parcitatem victus, et incommoditatem iacendi et
standi, non timere mortem, non horrere sanguinis effusionem,
|
|