timens offensam Tyberii Cesaris, pro se excusando nuncium nomine Albanum ad Cesarem destinavit
Eo autem tempore Vespatianus monarchiam in Galacia a Tyberio Cesare tenebat. Nuncius igitur
Pilati a ventis contrariis in Galaciam pellitur et ad Vespatianum adducitur. Talis autem servabatur
ibi consuetudo, ut, quicumque ibidem naufragium pateretur, rebus et servitute principi subderetur.
Quem Vespatianus quis esset aut unde veniret seu quo tenderet, requisivit. Cui ille: Ierosolimitanus
sum, de partibus illis veni, Romam usque tendebam. Cui Vespasianus: De terra sapientum venis.
Artem nosti medicaminis, medicus es, curare me debes. Vespasianus enim quoddam genus vermium
naribus insitum ab infancia gerebat, unde a vespis Vespasianus dicebatur. Cui vir ille respondit:
Artem medicaminis, domine, nescio et ideo te curare non valeo. Cui Vespasianus: Nisi me curaveris,
morte morieris. Cui ille ait: Ille qui cecos illuminavit, demones effugavit, mortuos suscitavit,
ille novit, quia medendi artem ignoro. Cui Vespasianus: Quis est iste, de quo tanta proferis? Et
ille: Iesus Nazarenus, quem Iudei per invidiam occiderunt. In quem si credideris, sanitatis gratiam
consequeris. Et Vespasianus: Credo, qui mortuos suscitavit, me etiam de hac infirmitate liberare
poterit. Et hec dicente, vespe de eius naribus ceciderunt, et continuo sanitatem recepit. Tunc
Vespasianus ingenti gaudio repletus fuit et ait: Certus sum, quia filius Dei fuit, qui me curare potuit.
Petita igitur a Cesare licentia Ierosolimam cum manu armata pergam et omnes prodictores huius
sceleris et occisores funditus evertam. Dixitque Albano nuncio Pilati: Rebus et vita sanus et incolumis
domum tuam mei licentia revertaris. Vespasianus igitur Romam adiit et destruendi Iudeam
et Ierusalem a Tyberio licentiam impetravit. Per annos igitur plures exercitum congregavit et Ierusalem
cum copioso exercitu Vespasianus advenit, et in die pasce Ierusalem per circuitum potenter
obsedit, ibique infinitam multitudinem, que ad diem festum venerant, conduxiti. Per aliquod autem
tempus, antequam Vespasianus Ierusalem adveniret, fideles, qui ibi erant, a spiritu sancto admonentur,
ut inde recedant et in quodam oppido trans Iordanem, quod Pellam vocatur, secedant, ut ablatis
ab urbe sanctis viris celesti vindicte fieret locus tam de urbe sacrilega quam de populo scelerato.
Quandam autem civitatem Iudee nomine Ionaparam, in qua Iosephus princeps et dux erat,
primo omnium est agressus. Sed Iosephus cum suis viriliter resistebat. Tandem Iosephus videns inminere
excidium civitatis, assumptis XI Iudeis sutteraneam domum intravit, ubi quatriduana fame
afflicti Iudei vero consentiente Iosepho malebant ibidem mori quam Vespasiani se subicere servituti.
Volebant se mutuo interficere et sanguinem suum in sacrificium Deo offerre. Et quoniam Iosephus
inter eos erat dignior, volebant eum primitus occidere, ut eius effusione sanguinis Deus citius placaretur,
vel, ut cronica dicitur, ideo mutuo se interficere volebant, ne darentur in manibus Romanorum. At
vir prudens Iosephus et mori nolens iudicem mortis et sacrificii se constituit et, quis prior alio occisurus
esset, inter binos et binos sortem mittere iussit. Missis itaque sortibus sors nunc unum, nunc
alium morti tradidit, donec ventum est ad ultimum, cum quo Iosephus sortes missurus fuit. Tunc
Iosephus, homo strenuus et agilis, gladium illi abstulit et, quid magis eligeret, vitam scilicet aut mortem,
requisivit et, ut sine dilatione eligeret, precepit. Et ille timens respondit: Vivere non recuso, sed
gratiam tui vitam conservare valeo. Tunc Iosephus uni familiari Vespasiani et sibi etiam familiari
latenter locutus est et, ut sibi vita donaretur, peciit, et quod peciit impetravit. Cum autem ante
Vespasianum Iosephus esset adductus, dixit ei Vespasianus: Mortem meruisses, si huius petitionibus
liberatus non esses. Si quid propere actum est, in melius conmutari potest. Et Vespasianus:
Qui vinctus est, quid facere potest? Et Iosephus: Aliquid facere potero, si dictis meis aures tuas
demulsero. Et Vespasianus: Concedatur, ut verbis inhereas, et quicquid boni dicturus est, pacifice
audiatur. Et Iosephus: Imperator interiit, et senatus imperatorem te fecit. Et Vespasianus: Si propheta
es, quare non es vaticinatus huic civitati, quod mee subicienda sit dictioni? Et Iosephus: Per
XL dies hoc eis predixi. Interrea legati Romanorum veniunt, Vespasianum in imperatorem
sublimatum asserunt eumque Romam deducunt. Hoc quoque Eusebius in cronica testatur, quod
scilicet Iosephus Vespasiano predixit tam de imperatoris morte quam de sua sublimatione. Reliquid
autem Vespasianus Tytum filium suum in obsidione Ierusalem. Tytus autem, ut in eadem hystoria
apocrifa legitur, audiens patrem suum in imperium sublimatum, tanto gaudio et exultatione repletur,
quod nervorum contractione ex frigiditate corripitur et altero crure debilitatus paralisy torquetur.
Iosephus autem audiens infirmitate laborare, causam morbi et morbum et tempus morbi diligenter
|
|