Paulus I Papa: Epistolae

Pag 555


sicut isdem Moyses legislator abhominationes gentium et culturam demonum exterminavit,
ita et tu, christianissime regum, hereticorum schisma et auctores impii dogmatis
respuisti. Pro quo merito divinae gratiae luminae et oleo sanctificationis inter
fideles reges, qui olim Deo placuerunt, unctus connumeratusque conprobaris. Unde
libet certe psalmigraphi vocem et laudem excellentiae vestrae canere: “Invenit te
Dominus, benignissime regum, fidelem sibi et praecepta eius servantem, et ideo oleo
sancto unxit te; et ecce manus eius auxiliabitur tui, et brachium ipsius confortabit te”.
Nec mirum, tam benignissimum regem tanto divino munere esse preornatum,
quoniam spiritus, ubi vult et in quibus vult, inspirat; et profecto in eis inspirat, qui
piis fulgent operibus, sicut vestra fulgere dinoscitur excellentia. Nam, qualiter dilectionis
vestrae amor erga beatum Petrum apostolorum principem et circa nostram
caritatem fervesceret, licet solite vestris apicibus atque responsis discurrentibus excellentissima
christianitas vestra pronuntiaverit, nunc tamen per eas, quas in praesenti
per harum latorem misistis, sillabas, amplissime nobis paternitatis vestrae
affectum protulistis, significans, bone, excellentissime fili et spiritalis compater et noster
post Deum defensor et liberator, firma perseverantia in amore ipsius principis apostolorum
et nostra caritate permansurum. Quod quidem nos securi de vestra immutabilis
verbi pollicitatione existimus; “scimus enim, cui credidimus, et certi sumus”,
omnia, iuxta ut asseris, perfici.
Quid itaque ex hoc vestrae valebimus rependere excellentiae? Aut quam vicissitudinem
reddere potuerimus pro tantis beneficiorum suffragiis, quae sanctae Dei ecclesiae
et christianorum fidei inferre precelsa eximietas vestra dignata est, dum ad referendas
gratiarum laudes mens nostra die noctuque provocatur? Admirandum mihi potius
est et valde stupendum, quomodo oris mei loquacitas tantorum praesidia benificiorum
proferre queat. Veruntamen “calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo”.
Et crebro, elevatis oculis et palmis extensis ad aethera, divinam pro vobis indesinenter
exposco clementiam, ut ipse super vos de throno maiestatis suae respiciat et
regni vestri fastigium fovead atque inmensas vobis de celo tribuat victorias et omnes
barbaras gentes vestris prosternere dignetur vestigiis et terminos regales vestrae
potentiae dilatet.
Etenim nos, fili excellentissime et spiritalis compater, testem proferimus veritatis
Deum, in cuius manu cor excellentiae vestrae corrigitur, quod, sicut sepius nostri
cordis puritate propalavimus, in vestro amore et caritate, quemadmodum inter vos et
sanctae recordationis dominum et germanum nostrum, sanctissimum Stephanum papam,
et per eum cum sancta Dei ecclaesia confirmatum est, permanentes permanebimus,
vestris obtemperantes voluntatibus. Et absit a nobis, quod a vestro quoquo modo
separemur amore; nulla quippe premiorum datio, nulla promissionis qualitas nullaque
blandimentorum suasio nos, sicut sepius diximus, a vestra caritate poterit avellere.
Sed peto et tamquam praesentaliter obsecro mellifluam excellentiam vestram, ut
amplissimam iam fatae spiritalis vestrae matris ecclesiae exaltationem perficere et firmissimus

Torna all'inizio