fientium sit. Quidam aiunt neniae ductum nomen ab extremi
intestini vocabulo; Graeci enim neaton extremum dicunt;
sive quod cordarum ultima nete dicitur, extremam
cantionis vocem neniam appellarunt.
Neniae deae sacellum extra portam Viminalem fuerat dedicatum.
Navali corona solet donari, qui primus in hostium navem
armatus transilierit.
Nefrendes arietes dixerunt, quod dentibus frendere non possint.
Alii dicunt nefrendes infantes esse nondum frendentes,
id est frangentes. Livius (trag. 38): “Quem ego nefrendem
alui lacteam inmulgens opem.” Sunt qui nefrendes testiculos
dici putent, quos Lanuvini appellant nebrundines, Graeci
nephrous, Praenestini nefrones.
Neceunt non eunt.
|
|