Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 4


enim bucella domini manu largita mors, neque satanae mortiferae
potestatis fuit infecta saeuitia, sed in animo proditoris uigebat.
Nam unde Iudas sempiternae mortis luit intolerabiles poenas, inde
beati apostoli, qui fideli de manu domini animo accipere particulam
meruere panis, aeternae uitae gaudium consecuti, caelorum
sine fine potiuntur praemium regni. Denique cum catholicus quicumque
manu domini tribuente de sacrae scripturae calice recta
fide, deuota mente sanoque sensu bibens satiatus fuerit crediderit
que dominum nostrum Iesum Christum uerum deum uerumque
filium dei, de deo genitum uero, uerumque hominem ueraciter de
spiritu sancto et Maria uirgine natum, unum eundemque deum et
hominem, unum eundemque dei hominisque filium ex utraque et
in utraque natura unum, non duos deos, nec duos sed unum filium
dei, uita uiuit et non morietur. Si credideris ait apostolus in corde
tuo dominum Iesum Christum et ore tuo confessus fueris, quod deus
suscitauerit eum a mortuis, saluus eris.
Qui uero biberit ex huius
scripturae calice ore perfido, corde pessimo, mente peruersa et
praesumpserit,quemadmodum hereticus iste, perfida uoce garrire
dominum nostrum Iesum Christum propter magnum pietatis sacramentum
noncupatiuum deum et adoptatiuum filium, hic morte
morietur et non uiuit.
Igitur saluberrimis uenerabilium incitantibus litterarum uestrarum
imperiis, quatenus iuxta paruitatis meae intellegentiam, licet
pigriores ingenii obsistat possibilitatis facultas, scribere tamen quae
me contingit pro causa fidei contra pestilentes praui commenti
obiectiones, qualicumque non rennuo stilo. Scio enim qui dixit:
Aperi os tuum et ego adimplebo illud. Suspicari denique probabilia
rerum extorquent indicia, alio forte in tempore aut per semetipsum,
si uita comes fuerit, aut per complices suos, si ipse ab hac
luce iusto dei fuerit subtractus iudicio, huius nimirum uirulentae
stirpis fruticem rediuiuo conari ramnifero serere in uirgulto. Vnde
et culpa morosae dilationis in respondendum quoniam ex causa
contigit necessario interuenta, idcirco inpetrandam ueniae fiduciam
non titubabitur spes postulanti neglegentiae de torpore frustrata.
Praecauens igitur in futurum non ab re putaui per singula quaeque
quae in qualibuscumque litteris eius contra catholicae fidei regulam
inspiciuntur inserta, et scripturarum admodum testimoniis et rationabilibus

Torna all'inizio