Manfredus Siciliae rex: Epistolae

Pag 201


Neapolitana, consulta nuper deliberatione prehabita, providimus
reformandum ut civitatis locus profecto maris et terre fecunditate preclarus,
ubi studendi congruentia se quevis habilitant, edificata in
sapientia sibi domo et repletis in doctrina cellariis, docentium et addiscentium
oculis se prebeat liberalem, ac velut mater fecunda gygnasii,
que videbatur iam ex desuetudine pariendi senescere, per doctrinale commercium
ad puerperium iuvenescat, particularibus scolis ubique per
regnum generaliter interdictis, excepto studio medicine in civitate Salerni,
quod exerceri nobis placet ibidem, sicut predicti patris nostri temporibus
extitit consuetum. Ad quod tam celebre quam solemne convivium
magistros quoslibet et scolares in qualibet facultate studentes libenter et
hylariter invitamus, firmiter promittentes eisdem quod privilegia, libertates
et bonos usus, quibus umquam temporibus felicis memorie domini
patris nostri uti et gaudere sunt soliti, faciemus in studio ipso morantibus
tenaciter observari. Quocirca fidelitati tue firmiter precipiendo
mandamus, quatenus, sicut gratiam nostram diligis et honorem, statim
presens nostre iussionis oraculum per civitates et loca singula iurisdictionis
tue, ut nullus de ignorantia sumptuum materiam excusationis
inveniat, studeas publicare.

Torna all'inizio