Petrum et ad reliquos apostolos: Quid facimus, viri fratres?, respondisse vero Petrum
pro se et pro cunctis ad illos didicimus: Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque
vestrum in nomine Iesu Christi in remissione peccatorum; et rursus, accersitus
a Cornelio centurione, viro iusto et timente Deum, cum aperuisset os suum, evangelizabat
illis multa de regno Dei et nomine Iesu Christi. Et adhuc eo loquente, Spiritus
sanctus cecidit super eos, qui audiverant verbum, et post pauca protinus subinfertur
dixisse Petrum: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hii, qui
Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari.
Sed et doctor et magister gentium, in fide et veritate solertissimam curam gerens
omnium ecclesiarum, cum de Iohannis baptismate disputaret, quia Iohannes quidem
baptizavit baptismo paenitentiae populum in eum, qui venturus est post ipsum, ut crederent,
hoc est in Iesum. His auditis baptizati sunt in nomine Iesu. Porro multi
Samaritanorum, cum credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu,
baptizabantur, viri ac mulieres, haud dubio in nomine Iesu Christi. Et, si ergo omnes
isti, qui evangelizantibus sanctis apostolis credentes baptizati sunt in nomine Iesu
Christi, – et sancta ecclesia inviolabiliter fundata super eam persistit petram, quam
beatus Petrus non carne et sanguine, sed patre, qui in caelis est, revelante sibi confessus
est, et illius fide regitur et gubernatur omnis ecclesia cuique specialiter quasi
primo pastori dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam
meam, – ubi est, inquam, illa regula trinitatis, quam generaliter suis post resurrectionem
Dominus apostolis commendavit, quorumque principatum hisdem beatus gerebat
Petrus apostolus? Ite, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et
filii et Spiritus sancti. Cur magister in nomine patris et filii et Spiritus sancti et
discipuli in nomine tantum Iesu precipiunt baptizari? Numquid aliud veritas per
semetipsam docuit, et aliud discipuli veritatis vel aliam formam doctrine ecclesiis tradiderunt?
Absit hoc. Nullus sic dissipit, qui sani capitis est; nullus tam insanae furiae
mancipatus, qui haec vel mente tractare praesumat. Sed, videamus, qualiter utrumque
verum et sanctum est socialeque bonum et individuum mysterium? Sacramentum igitur
sanctae trinitatis, quam magister et Dominus tribus enumeratis personis, in uno tamen
nomine voluit demonstrare, hoc eiusdem veritatis discipuli in una de trinitate persona,
id est filii, totam sanctamque trinitatem essentialiter sancto sibi revelante Spiritu
intellegere meruerunt, quoniam, sicut crebrius dictum est, inseparabilia sunt semper
opera trinitatis. Ubi enim pater, ibi inseparabiliter filius et Spiritus sanctus, et ubi
filius, ibi inenarrabiliter pater et Spiritus sanctus, et ubi Spiritus sanctus, ibi inconprehensibiliter
pater et filius. Nam etsi audierant discipuli praecipiente Domino
et magistro propter mysterium trinitatis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in
nomine patris et filii et Spiritus sancti, audierunt profecto praesentes eum ostendentem
sibi unitatem naturae. Ego, ait, et pater unum sumus, et rursus: Ego in patre et pater
in me est, et iterum: Pater autem in me manens ipse facit opera, sed et verbum illud
consubstantiale patri sanctoque Spiritui, internis intuentes obtutibus, quod in principio
erat et apud Deum erat et Deus erat et per quem omnia facta sunt, semper in patre,
semper cum patre, semper apud patrem inseparabiliter sciebant permanere. Unde
non inmerito Philippus redargui debuit, qui alicubi fortassis patrem aut plus aliquid
quaerebat, cum diceret: Domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis, cuique protinus
a Domino quasi per increpationem refertur: Tanto, inquid, tempore vobiscum sum, et
|
|