cum eis sua culpa perirent. Nullus itaque perire credendus est, nisi qui aut
gratiam habitam sponte deserit aut desereret si haberet. Et e contrario illi electi
qui sine temptatione coronantur, sicut innocentes martires qui non noverunt que
patiebantur, permanerent fideles in temptatione, si eos vellet Dominus ad temptationem
venire; ita tamen, ut nullus credatur suis viribus posse aliquid facere
sine gratia eius, set – quia habet, quicumque potest, uti libero arbitrio – posse
niti et non niti, posse resistere et non resistere, posse negligere et studere posseque
obfirmare cor ad superbiam et elationem posseque inclinare animum ad
consentiendum humilibus, excepto si prolata est iam contra eos Domini sententia
ob culpam precedentium delictorum. Ac per hoc qui salvi fiunt salvantur,
quia non abiciunt gratiam. Qui autem pereunt, ideo pereunt, quia aut abiciunt
gratiam lucis, que presto est, pro eo quod diligunt opera tenebrarum ; aut
abicerent, si presto esset, hii qui ante pereunt quam presto sit eis gratie lumen.
BENEDICTUS: Quia ostendisti quod sine humilitate nemo potest videre regnum
Dei, rogo ut nobis dicas que sit vera humilitas et quibus eam quis signis
valeat experiri.
IOACHIM: Sicut is qui superbus est semper querit ambulare in magnis ,
principari equalibus aut certe melioribus se, videri maior ceteris scientia fortitudine
dignitate ordine potentia sanctitate, ita qui vere humilis est semper querit
esse abiectus in domo Dei sui , subesse equalibus et plerumque minoribus,
arbitrans alios meliores se.
BENEDICTUS: Et quomodo possum arbitrari meliores me homines impios et
iniquos et maxime scismaticos et hereticos et eos qui non proponunt timorem
Domini ante conspectum suum, presertim cum legamus quosdam sanctorum sub
veteri testamento occidisse tyrannos, disperdidisse de terra eos qui faciebant iniquitatem?
IOACHIM: Licet sancti viri senper de se indigna sentiant et parva existiment
|
|