dimitterent Sarracenis, quasi exercitus angelicus exisset contra
christianos. Numquid illa hora forte Deus et angeli eius oraverunt
pro Machometo, sicut scriptum est in alchorano? Certe non oportet,
quod amplius orent pro eo, quia si solum sic dimiserint nos Deus
et angeli eius et Sarraceni sic continuaverint, sicut modo fecerunt
in duobus annis in Tripoli et in Accon, timeo, quod in paucis
annis non invenietur in toto mundo aliquis christianus. Et ego pro
succursu iam pridem scripsi litteras divine Sapientie et sue sanctissinie
matri et toti curie celesti et expectavi, ut venirent bona, et ecce
videtur michi quod semper multiplicentur mala. Et non solum non
miserunt adiutorium, sed etiam non recepi responsum et factum est
michi verbum Domini: «Manda, remanda, manda, remanda, expecta, reexpecta,
expecta, reexpecta, modicum ibi, modicum ibi» (Iesai., XXVIII, 13).
Et modicum protenditur in longum, et interim Sarraceni occidunt,
spoliant et captivant christianos, et cogunt eos negare fidem Christi et
predicare perfidiam Machometi, et etiam interim Sarraceni christianas
mulieres impregnant et maxime que fuerunt sanctimoniales et religiose,
ex quibus, experientia teste, generant bellicos homines potentes
a seculo viri famosi. Ex quibus faciunt duces et soldanos, quos quidem
inveniunt valde sollicitos et fideles ad internecionem populi
christiani. Quare vestram fraternitatem deprecor, quantum possum,
quatenus sitis cum sanctissimo patre beato Dominico et frequenter
compareatis coram matre Dei, matre pietatis et misericordie, et ostendatis
vestra vulnera et capita incisa et corpora cruentata, sicut vos
paraverunt Sarraceni feria illa sexta post missam et illos, qui se vobiscum
recollegerunt, et ordinetis, quod ipse beatus Dominicus, qui
est valde acceptus Domine nostre ut minister intelligens, porrigat
ei petitionem pro salute populi christiani, et maxime pro succursu
Terre Sancte et illam, que super omnes est, inducat, quantum potest,
quod ipsam pro nobis petitionem porrigat altissimo regi vel ad
minus inducat, quod ipsa solam causam nostram suscipiat, non obstante
si christiani fecerint ei vel suo filio iniuriam aliquam. Si hoc
solum potest facere beatus Dominicus, dicatis ei, quod secure dimittat
totum negotium super eam. Rogo vos fratres propter Deum
et vestras sanguinolentas tunicas, quod non differatis tantum nos iuvare,
quod sompnus vestre contemplacionis transeat et postea obliviscamini
totum et nichil fiat. Nec sitis negligentes, sicut fuerint alii
fratres nostri, qui fuerunt occisi in Antiochia, qui fuerunt quidem
occisi et nichil de eis magnificum vidimus. Credebamus enim, quod
|
|