quando sit futurum, quod nisi fecisset, vel falsus  
esse crederetur, vel dies judicii a posterioribus  
amplius non exspectaretur. 
3. AUGUST. ( lib. De grat. et lib. arb ., c. 18, tom. VII).  
 Gratias agere . Hoc dixit ne forte de tanto bono, quod  
ex Deo habebant, tanquam ex seipsis id habebant  
[ al ., habentes], extollerentur.  Quod ergo supercrescit  
 fides vestra , inquit,  et abundat charitas uniuscujusque  
 vestrum, gratias agere debemus Deo , non  
ita vos laudare, tanquam hoc ex vobis habeatis. 
4. AUGUST. (lib. XXII  Cont. Faust. , c. 20, ante finem).  Tribulationibus  
 quas sustinetis . Hinc enim intelligitur  
quomodo non parcatur impiis, tanquam praecisis ad  
combustionem, quando justis non parcitur propter  
perficiendam purgationem. 
5. LANFR.  Tribulationibus quas sustinetis . Tribulationes 
quas sancti in hac vita tolerunt in exemplum  
justi judicii Dei, quo judicabit reprobos in fine  
mundi; qui enim sic horribiliter, et tamen juste,  
judicat eos qui peccant, et prius peccata plangunt,  
quam juste judicabit eos qui nunquam plangunt, et  
tamen peccare non desinunt. 
6.  In exemplum justi judicii Dei . Vel, opera hominum 
sunt exemplum, id est, ostensio, quod Deus  
justus sit, in dando bonis bona, malis mala. 
7. AMBROS.  Admirabilis . Ordo est: admirabilis  
fieri in die illo; vult dicere, admirabilis videbitur in  
die illo in his qui crediderunt, et quod nostram  
doctrinam suscepisti [ f ., suscepistis]. 
8. LANFR.  Quia creditum . Causam reddit cur requiem 
tribuat illis, quia videlicet testimonium quod  
de die judicii super eos protulit, velut de loco altiori  
loquens, creditum sit ab illis. 
9.  In die illo in quo . Ordo: in quo judicii die ut  
dignetur (id est, dignos judicet) vocatione sua vos 
  |  
  |