4.  Et Marcus . Propter hunc Marcum dissensio  
fuit inter Paulum et Barnabam, sicut in Actibus  
apostolorum legitur ( Act . XV, 39). Quo audito, Colossenses 
ut auderent [ f ., non auderent] nec Marcum  
nec Barnabam recipere, nisi imperatum eis ab  
Apostolo fuisset; ad utrumque enim referri potest,  
de quo . . . . 
5. AUGUST. ( lib. De corrept. et grat ., cap. 7,  
t. VII).  Ut stetis perfecti . Nec aliud oramus, ut qui  
stat stet, nisi ut perseveret. Item Judas apostolus,  
cum dicit:  Ei autem qui potens est conservare eos  
[ al ., vos]  sine offensione, et constituere ante conspectum  
 gloriae suae immaculatos in laetitia . Nonne apertissime  
ostendit Dei donum esse in bono perseverare  
usque in finem? 
6. LANFR.  Et eam quae Laodicensium . De dubitationibus 
suis Laodicenses epistolam ad Apostolum  
scripserunt, quam Apostolus Colossis legi praecipit,  
ut eorum Laodicensium nunc visa dubitatione,  
sciant quid respondeant, et eam quam eis scribit 
  |  
  |