senior noster Otto ibi restituit. in Asisio duę ęcclesię quę super terram
ipsius monasterii positę sunt. in Summati ęcclesia Sancti Silvestri, et curtes
de Flumine et de Monasteriolo et Portica. in comitatu Balbensi monasterium
Sancti Peregrini cum omnibus suis pertinentiis. hęc igitur omnia
et quęcumque nostri prędecessores reges vel imperatores eidem ęcclesię
Beatę Marię de Pharpha per pręcepta contulerunt, nos per hanc paginam confirmarnus,
ut sancta Dei ęcclesia habeat, teneat, ac iure proprietario sine aliqua
molestatione possideat. si vero, quod absit, aliquis contradictor huius nostri
pręcepti fuerit, centum libras auri componat, medietatem nobis et medietatem
vicario sanctę ęcclesię Beatę Marię de Pharpha. ut igitur hęc nostra iussio
firmiter inviolabiliterque servetur, inferius manu propria firmavimus, ac illam
nostro sigillo repercusso insigniri pręcepimus. [signum domni Heinrici invictissimi
imperatoris augusti]. Peligrimus cancellarius ad vicem Heberardi
Pabenbergensis ępiscopi et archicapellani recognovit. datum anno dominicę incarnationis millesimo .XVIIII., anno domni Heinrici regnantis .XVII., imperii
vero .VI., indictione .II., loco Meresburch, .V. idus aprilis.
Temporibus autem Iohannis XVII papę quidam viri germani
filii Roccionis refutaverunt in hoc monasterio et reddiderunt
scriptum moniminis quod habebant de rebus in Salisano, et Galoniano,
et Bacciano, et monte de Ota . item, alii viri dederunt
res suas in ipsis vocabulis. item, Iohannes Hilderici
dedit res suas de Bacciano ubi dicitur Cupersetus. item,
Adelbertus filius Lotharii confirmavit ęcclesiam Sancti Silvestri
cum modiolis viginti duobus in circuitu eius de territorio Asculano
ubi dicitur Sumati, in ipsa valle.
Erat autem tunc intentio inter domnum abbatem Hugonem
huius monasterii et Emmonem episcopum Asculanum de rebus
territorii Asculani et Sumatini ubi dicitur Portica, et ubi monasterium
Tembe ędificatum est, vel per eius vocabula et inter hos
fines: a capite Cancelli et terra Sanctę Marię, a pede piscaria,
ab uno latere rigagines pergentes inter collem de Meso et collem
|
|