stoliditate eundo ad inimicos et dimittendo amicos Mutinam civitatem
intravit. Unde Sapiens in Prover. dicit, XXVI: Claudus
pedibus et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium
stultum.
Tunc Parmenses, [ex hoc indignati, miserunt Mutinensibus
ita dicendo: «Noveritis quod magnam rusticitatem fecistis exasperando
Parmenses, amicos vestros antiquos; insuper magnam
fecistis stulticiam aquirendo vobis inimicos gratis, ledendo et
provocando Parmenses, quia bene sufficiebat vobis guerram habere
cum concivibus vestris qui habitant in Saxolo. Quapropter mandamus
vobis dicendo quod significetis nobis utrum de dampno
et iniuria nobis illata facere vultis emendam et satisfactionem
necne, quia tam carum et gratum habebimus, si dixeritis sic,
quam si contrarium dicere volueritis. Eligatis ergo quod dicere
magis placet». Qui contempserunt eos audire et etiam exaudire.
Quod audientes illi de Saxolo gavisi sunt, non de iniuria
illata Parmensibus, sed quia contra inimicos suos adiutores sperabant
habere Parmenses. Audientes etiam Bononienses, Parmensibus
miserunt dicendo quod in eorum servicium ex una parte
Mutinam expugnare volebant, et ipsi eam expugnarent ex altera,
veteri etiam moti odio quod contra Mutinenses habebant, et quia
multos bobulcos de suis habuerant in conductu Parmensium, quos
leserant Mutinenses. Parmenses vero Bononiensibus non acquieverunt,
ut de Mutinensibus ultionem expeterent, tum quia instabat
Christi Nativitas celebranda, tum etiam quia veteris amicitie
recordabantur, quam cum Mutinensibus habuerant condam.
Parmenses itaque octingentas libras imperialium tempore illo
dederunt bobulcis, pro recompensatione plaustrorum suorum et
boum. Dampnum vero salis equanimiter portaverunt.]
...
adulterabitur et cognoscetur. Gloriam Lombardorum atteret et partes
aquile trucidabit, et extollet nomen suum super terrarum principes,
et ab omnibus timebitur et exaltabitur nomen eius. Prefinito
vero termino surget aquila habens rostrum fortius et alas magnas et
sibilabit. Tunc aggregabit aquile in unum et sibilabit, et post multitudo
magna faciet inquisitionem de Trínacli regno. Et una gallina
|
|