Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 28


et egrotos ac putridos mores suos? Completum est anno millesimo
nonagesimo sexto Incarnationis dominice, quando novus ille ac pius
grex, qui egressus est de Molismo, mansurus secum Domino, venit
Cistercium, inchoaturus Cisterciensem ordinem in quo vivit et proficit
Benedictus. Denique quod ille tunc duodecim fundavit cenobia,
magne erat signum perfectionis, quam Deus omnipotens in hoc
ordine complere dignatus est, amplificans illum, tam in abbatiarum
numero, quam in perfectione virtutum, ut tertiam in eo concordiam,
post primam et secundam perficeret. Ut enim in primo statu, quinque
tribus principales fuerunt, Ruben, scilicet, et Gad, Juda, Effraim
et Manasses, in secundo quinque ecclesie, quas aynodi prenotant,
Jerosolimitana, Antiochena, Romana, Constantinopolitana,
Alexandrina, ita in ordine quinque cenobia ceteris prelata sunt,
Cistercium, Firmitas, Morimons, Claravallis et Pontiniacum. Quia
vero in primo statu, septem tribus novissime acceperunt hereditatem,
et non simul cum quinque, et septem ecclesie, non a principio
notate sunt, sed quando sanctus Johannes Apocalipsim descripsit,
nec a me in diebus istis exigendum existimo, sed quando fiet extrema
mutatio, quia adhuc alia mutatio superest. Prima namque
Benedicti mutatio assimilatur Israeli descendenti in Egyptum, secunda
ascendenti de Egypto et venienti usque ad Jordanem, tertia
transvadanti Jordanem et ascendenti de campestribus Moab ad
montana Iudee. Nec igitur de tercio sermo est.
12. Cum in his que in brevi fundaverat monasteria, multas Deus
per Benedictum operaretur virtutes, sive in producendo aquas in
summitate rupis, sive educendo ferrum de lacu, sive producendo
olei gurgitem in exausto vase, sive eripiendo puerum de profundis
aquarum, sive alia atque alia faciendo miracula, novissime contra
virum Dei sacerdos quidam, non Deo sed demoniaco plenus spiritu,
concitatus est, qui eum infecto pane conaretur extinguere. Nec
frustra monachi nequam vino, sacerdos impius pane, virus inmiscuit,

Torna all'inizio