inspiciat, nullus in claustro pro qualibet occasione tunc sedeat; praedicti
signi cessante sonitu praecedentem priorem sequantur alii, sicut est ordo
conuersionis eorum. Considentibus fratribus in capitulo ad nutum
ordinem tenentis petita benedictione lectis et pronunciatis, quae legi et
pronunciari consuetudo est, facto sermone, dicto Loquamur de ordine nostro
si clamatur aliquis, qui commune cum uno aut pluribus nomen habeat,
nisi clamans ita discernat et determinet, ut nulla dubitatio possit esse,
omnes qui eiusdem nominis sunt, cuius est ille qui clamatur, statim
debent surgere et ad uenias humiliter se praesentare, donec clamator
determinate eligat de quo dicat. Ipsa autem determinatio ab ordinibus
uel officiis, si possit fieri, debet esse hoc modo Domnus Eduardus
presbiter , diaconus , subdiaconus , secretarius , magister infantum uel iuuenum uel
aliquid huiusmodi, non archidiaconus , non Lundonensis , non aliquid cognominatum
de saeculo.
Clamator ei super quem clamorem facit in ipso capitulo iudicium non
faciat. Interrogatus more solito qui prosternitur ad omnes uenias Mea
culpa dicat excepto cum societatem postulat aut obedientiae absolutionem
aut cum aliquis frater misericordiam petit pro suo propinquo nouiter
et postquam ad ordinem uenit defuncto patre scilicet, matre, fratre,
sorore, uel cum unus aut plures pro eo, qui in grauis culpae satisfactione
|
|