fuit meus amicus, quod demonstravit effectu, quia, quando fui
Perusii, cum esset ibi potestas, statim misit pro me et misit me
ad papam. Hic tempestive mortuus est sicut omnes fratres sui,
sed remanserunt ex eo filii. Secundus filius domini Mathei, filii
domini Guidolini de Ençola, fuit dominus Iacobus potestas Mutinensium,
de quo suficienter superius dictum est. Tertius fuit
dominus Guido, qui habuit uxorem filiam domini Albertini de Turclis
de Feraria, de qua habuit filios plures; inter quos est quidam
qui dicitur Turclus, qui est a Parmensibus forbannitus, eo quod
sit homo pestifer et maledicta persona. Nam cum in multis facinoribus
maculatus esset, adiecit et hoc super alia, quia abbatem
monasterii de Brixillo sine aliqua culpa sua crudelissime cum lancea
interfecit, dum sederet ad mensam et pranderet cum eo. Et
ideo tali homini imprecatur Isaias dicens, III: Ve impio in malum!
Retributio manuum eius fiet ei. Et in Eccle. VIII dicit Sapiens:
Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed sicut umbra
transeant qui non timent faciem Domini. Porro de domino Hugone,
filio domini Guidolini de Ençola, qui habuit dominam Luchesiam
de Monasterio sive de Sancto Marco uxorem, nati sunt
duo filii, quorum unus dictus est dominus Guillielmus et alius dominus
Matheus, et due filie, quarum unam habuit uxorem dominus
Iacobinus de Panceriis de Regio, nec habuit ex ea filios; aliam
habuit dominus Bonacursus de Montilio, et multos filios generavit
ex ea. Post hec turbata domina Luchesa contra filios accepit
sibi maritum dominum Ghirardinum, filium domini Lanfranci
de Piis de Mutina, et processu temporis mortua est, nec filios
ex ea suscepit neque aliquam prolem.
De domino Iacobino de Beneceto.
Item dominus Guidolinus de Ençola, avus istorum, qui caritatem
pauperibus faciebat, unam habuit filiam, dominam Rikeldinam,
que fuit mundana mulier et lasciva, quam dominus Iacobinus
de Beneceto accepit uxorem, et duos filios suscepit ex ea,
quorum unus dictus est Arpus et alius Petrus. Fuit autem dominus
|
|