Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 15


plus omnibus potuit in terris, queque etsi est Dei ac Domini famula,
tamen pro eo quod Dominum angelorum peperit et hominum
et angelorum est et hominum domina. apostolorum esimio
sit vallata triumpho, qui ditissimam mediatoris paupertatem eiusque
passiones vestigio insequentes, ad tantum celsitudinis culmen perducti
sunt, ut pauperes despecti instabilesque mendici tocius mundi
iudices essent et domini et quecumque ligarent super terram
essent ligata et in celo, et quecumque solverent super terram
essent soluta et in celo. martirum invicto sit defensa presidio,
qui impiorum blandimenta, terrores atque tormenta triumphaliter
morientes vicerunt nec dilexerunt animas suas usque ad mortem,
ut mortis superarent auctorem. horum primus beatissimus Stephanus,
maximus Laurentius et precipuus extat Vincencius, qui
vel ut columpne templi Domini lactee intra sancta sanctorum assistentes
celi Domino meruerunt edere de ligno vite, quod est in
paradyso Dei. confessorum valido sit protecta solacio, qui bella
temptantis inimici dum pie viverent in catholica pace vel eciam
in heretica conflictacione diuturno certamine pertulerunt atque, ut
ita dixerim, longioris occultique martyrii palmam acceperunt. virginum
beatarum sit adiuta precibus gloriosis, que cordis et corporis
integritate nitentes iusticie oleo accensas lampades ferentes, ipsius
agni et sponsi sacro cruore resperse, ipsius vestigia infatigabiliter
sine fine sequuntur. talium, Deus meus, preces nunnuam spernes,
si ut pro me <interveniant> inspiraveris, qui eternitate perhenni vivis
et regnas cuncta per secula et in omnibus seculis, amen.
In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni, ab eius incarnacione
sunt anni millesimo septuagesimo, mense februario,
octaba indiccione. Ideoque ego Berardo filius quondam Iohanni,

Torna all'inizio