eodemque tempore excommunicavit, orientalem scilicet Michaelem propter Ignatium
Constantinopolitanum episcopum sine iudicio papę a sede pulsum, occidentalem vero
nomine Lotharium propter Gualrade suę pelicis societatem.
Quid dicam de Romanis pontificibus, cum Ambrosius Mediolanensis episcopus,
lilium ecclesię, Maximum tirannum excommunicaverit Theodosiumque imperatorem
ab ecclesia expulsum excommunicaverit? Et quis nisi mente captus ignorat regiam
potestatem subiectam esse pontificibus? Quis enim credat se a Romani pontificis subiectione
esse alienum, nisi qui peccatis suis exigentibus in ovium Iesu numero non
meruit numerari? Sed iam rei ordinem prosequamur.
EXPLICIT VII.
INCIPIT VIII.
Interea, postquam de banno regis ad aures personuit vulgi, universus noster Romanus
orbis contremuit, et diverse Itali atque ultramontani super hoc decrevere.
Nam Itali post pascha apud Papiam concilium evocant malignantium, in quo omnes
pariter Longobardi episcopi et abbates auctore Guiberto, imitantes Focium et Dioscorum,
excommunicaverunt domnum papam senioris Romę. Quod a seculo non est auditum,
ut tot uno tempore inimicus humani generis mente captos contra sanctam Romanam
ecclesiam armasset episcopos.
Dum hęc in Italia gererentur diabolo suadente, ultramontani principes insimul
conveniunt et salubri concilio partes alterutras quasi in iudicio constituunt, ut
perspicue eis innotesceret, utrumne papa regem posset excommunicare necne, vel
utrum iuste excommunicatus esset vel non. Legem enim suam nolebant destruere,
quia prescriptum est, ut, si quis ante annum et diem ab excommunicatione non fuerit
solutus, omni careat dignitatis honore. Prudentissimi igitur illius regni episcopi, abbates
et clerici communicato concilio secundum sanctorum decreta patrum et maiorum
exempla decrevere regem a papa posse excommunicari et secundum Foci et Dioscori
imitationem iuste excommunicatum. Quid plura? Nil melius secundum tempus
invenientes dato sacramento firmavere - ducibus sequacibus Rudolfo et Guelfone
atque Theoderico, nam Gotefridus excellentissimę M[atildę] coniux ante paucos dies
obierat, aliisque illius regni pontificibus - firmavere, ut, si rex eorum vellet acquiescere
consilio, papam ultra montes ante anni circulum ducerent, qui eum absque
malo ingenio a vinculo excommunicationis absolveret, regemque cogentes, dato
sacramento proprio ore iuravere pape privatum se expectare iudicium. Quod
|
1
5
10
15
20
25
30
|