Petri Cantinelli: Chronicon

79


comes Romaniole, cum predictis dominis et domino Guidone Raulis de Çanbraxiis et domino
Dadeo de Acharixiis, iverunt ad castrum Auriolo, ubi visum fuit ipsos posse melius et securius
stare ad tractandum pacem et concordiam inter eos.
Item, dicta die ultima maii, dictus dominus comes Romaniole precepit dominis Frederico
et Dadeo de Acharixiis et Rauli de Çanbraxiis ut irent ad confinia, haud longe quam IV
milliaria a civitate Faventie; quod ipsi fecerunt.
Item, die predicta prima mensis iunii, predicti domini Acharixii, Manfredi, Maghinardus,
comites de Cunio et Çanbraxii et Rogati fecerunt pacem ad invicem, in terra Auriolo; et postea,
eadem die, post nonam, in platea comunis Faventie, super schalas pallacii, presente ipso domino
comite et stipendiariis et populo Faventie et domino Lotterio episcopo faventino.
Item, die iovis sequenti, apud locum dominarum loci fratris Viviani, presente dicto domino
comite Romaniole, fecit pacem comes Albericus de Cunio, pro se et domina Beatrixia
sua uxore et filia condam Manfredi de Manfredis, cum dominis fratre Alberico, Francisco et
Ugolino, de morte et occasione mortis domini Manfredi et Albergitti eius filii. Et redierunt
predicti domini omnes ad eorum confinia.
Item, die II iunii, omnes alii de populo, qui steterant ad confinia multo tenpore, Faventiam
redierunt.
Item, die dominico V mensis iunii, predictus dominus comes separavit se de civitate Faventie,
et ivit ad civitatem Forlivii, ubi, cum honore maximo, est receptus.
Item, die dominico XII mensis iunii predicti, suprascriptus dominus comes Romaniole separavit
se de civitate Forlivii, et ivit Cesenam.
Item, die dominico XXVI iunii, predictus dominus comes ivit Ravennam, et, facta pace
inter intrinsecos et extrinsecos de Ravenna, misit ad confinia de utraque parte; fecitque dirrui
domos domini Guidonis de Polenta et Lanberti sui filii, ac etiam domum, que condam fuit
domini Marchi Michaelis.
Item, die sabati II mensis iullii, equitavit idem dominus comes Cesenam, et, in mane
diei dominice, versus Ariminum, et, die mercurii tunc proxime sequenti VI iullii, fecit fieri
pacem inter Ariminenses intrinsecos et extrinsecos, et, cum eis omnibus, introivit Ariminum.
Item, eo anno, die dominico XVII mensis iullii, fuit magnum tonitruum, et sagitta fulgura
percussit in canpanile sancti Petri de Faventia, ita quod plures lapides proiecit in terram,
et de quadro, in quo erat fixa crux, que erat in summitate dicti canpanilis; ita quod dicta
crux, cum pomo aureo, cecidit inferius die iovis tunc proxime sequenti, XXI mensis iulii.
Item, eo anno, die iovis XXI mensis iullii, omnes illi de civitate Faventiae, qui erant

Torna all'inizio