Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

357


eo quidem tempore Saladinus Ierusalem et totum regnum Syrie
cepit, excepta civitate Tyri, regem quoque Guidonem, qui tunc
ibi regnabat, et Guilielmum marchionem Montisferrati, iam
senem, cum alijs multis baronibus in Damascum duxit captivos:
veram etiam Crucem, que dicitur crux hospitalis Sancti Laçari
cepit. quod cum audisset Conradus marchio Montisferrati,
qui erat apud Constantinopolim, in quadam nave Ianuensium in
Syriam ivit, ut civitatem Tyri defenderet. quam quidem civitatem
dictus Conradus marchio, adiuvantibus Ianuensibus, potenter
defendit, propter quod ipse Conradus marchio supradictam
crucem, quam a Saladino predicto recuperaverat, communi
Ianue pro magno munere destinavit. de Bonifacio archiepiscopo
tercio.
Bonifacius, archiepiscopus tercius, cepit anno Domini
.Mo.C.LXXXVIII. et vixit in archiepiscopatu annis .XV.

Torna all'inizio