Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 113


cum muris, et altaris et reliquiis et offercionibus, et cum libris, et
campanis, et cum casis, terris, vineis, arboribus, et cum introitu,
et exitu suo, et cum omnia quantum infra se, vel supra se habent,
et cum omnia quantum ad dictam ecdesiam pertinent, vel pertinere
debent usque in prefinitum tempus, in vero tenore ad usufrugendi,
gubernandi, regendi, agendi, cultandi, laborandi, lucrandi,
nam non minuendi, nec donandi, nec concambiandi, nec prestandi,
nec per nullum ingenium argumentis in alterius potestatem, ac proprietate
nomine transvendendi, vel subtrahendi, nisi tantum, ut supra
diximus vobis ad usumfrugendi, et de ipsis frugibus faciendi quodcumque
tu predictus, et tuis successoribus, vel vestris ordinatibus
facere volueritis usque in prefinitum tempus et pro ipse frugibus,
quibus exinde lucraveritis, sic debetis dare et absolvere et censum
omnes annualiter per unumquodque [annum], in qualicumque die,
infra annum, de merces valentes denarios sex tu predictus electus,
vel tuis successoribus, vel eius missum mihi predicto abbati, vel
ad meis successoribus, vel [at nostris] predictis monachis, vel ad
unum missum. Quod si ea omnia pleniter conservaveritis) in
Coena Domini (annualiter, sic pleniter dederitis, quomodo predictum
est [hoc] repromitto, [et] obligo [me ego] predictum abbas)
Ioannes, (vel meis successoribus tibi predictus) Gerardus electus,
(et tuis successoribus de dicta ecclesia cum omnia sua pertinencia
ad possendum facere vol[uerimus], usque ad prefinitum tempus.

Torna all'inizio