Prona meis votis, curis de corde remotis,
promere docta bonos, prome, Thalia, sonos.
Ante locum novi: leo caprae, capra leoni
verba dat, iste doli, mitis et illa soni.
Hic fuit in pratis, fuit haec in rupibus altis,
sed nec capra thymum, nec habet ipse cibum.
Ut ferus hanc vidit specie pietatis adivit:
hanc ut fraude voret, poscere prata monet.
'En' dixit 'frondes, en, dulcia pocula, fontes;
hic cytisi flores carpere saepe soles.
Huc, peto, descendes; cur rupis in ardua pendes?
Res valitura tibi nulla videtur ibi.'
Praedicat haec frustra: licet est sententia iusta,
absque fide veri verba fuere feri.
'Hoc facis incassum nec nostrum decipis astum'
dixit capra ferae; 'iam tua verba tene.
Credo quidem verbis, quod amoenis splendeat herbis:
iam mihi sat notus floridus ipse locus.
Credo carere dolis, sit ut illic copia floris;
sed, cum te videam, tu facis ut timeam.
Tu licet hoc iures, quod me non laedere cures,
sed tamen ore fero diceris esse, leo.
Iudico te regem, regis tamen abdico legem:
nomine sub regis perfida vota tegis.
Cum simulas aequum, consistere respuo tecum:
si non lege potes laedere, dente noces.'
|
1
5
10
15
20
25
|