Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 720


Alii vero philosophi ponentes intellectum a sensu differre in hoc quod ad corpus
non dependet, nec corporali organo suum actum explet, dixerunt nullam
virtutem corporalem causalitatem super intellectum humanum habere, sed
omnino ab extrinseco esse, et ideo etiam electionem humanam non dependere
ex corporibus caelestibus nisi per accidens, inquantum videlicet ex dispositione
corporis, quam impressio caelestis relinquit, aliquo modo anima inclinatur ad
sequendum affectiones corporis per modum quo passiones corporales rationem
inclinant, et quandoque deducunt. Sed tamen quia ponunt animas humanas
creari a Deo mediantibus intelligentiis, ponunt quod motores orbium causent
ipsos motus voluntatis, praeter ordinem motus; ut Avicenna dicit in fine
Metaph. Suae, quod varietas operum voluntatis reducitur
sicut in causam in conceptiones uniformes motorum caelestium. Nec tamen
ponunt quod tollatur libertas electionis, cum impressio recipiatur per modum
recipientis. Haec etiam positio falsa est et contra fidem, quae immediate animas
humanas a Deo creari ponit. Unde relinquitur quod electionis humanae
non sit causa, per se loquendo, neque corpus caeleste, neque anima eius vel
intelligentia movens ipsum; sed solus Deus, qui operatur omnia in omnibus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod actus liberi arbitrii non sunt temporales nisi
per accidens, inquantum scilicet habent ordinem ad virtutes corporales, a quibus
ratio scientiam accipit, et voluntas earum passionibus inclinatur.
Ad secundum dicendum, quod motus voluntatum reducitur in unam causam
uniformem; sed illa causa non est motus caelestis, aut aliqua virtus creata, sed
ipsa voluntas divina, a qua est omnis voluntas.
Ad tertium dicendum, quod actuum qui dependent ex libero arbitrio quidam in
sola electione consistunt, sicut interiores actus; et in hos non habent causalitatem
caelestia corpora, nisi forte per modum dispositionis, secundum quod ex
qualitate corporis inclinatur anima ad hanc vel ad illam electionem; et si etiam
poneretur quod essent ex impressione superiorum motorum, hoc esset praeter
ordinem motus: quod tamen falsum est, nisi Deum immediate caelos movere
dicamus. Alii vero motus sunt per organa corporalia completi, ut ambulare, et
huiusmodi: et super hos actus non est dubium motus corporum caelestium causalitatem
habere, non quidem a parte illa qua sunt a voluntate imperati, sed
secundum quod consistunt in executione corporis; cum omnis motus inferiorum
reducatur in superiores motus sicut in causas.

Torna all'inizio