Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 376


ARTICULUS 2
Utrum homo sine gratia possit vitare peccatum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo sine gratia non possit peccatum vitare. Primo per hoc
quod supra, dist. 25, Magister dixit, quod homo ante reparationem gratiae, per
liberum arbitrium non potest non peccare etiam mortaliter. Ergo sine gratia
homo vitare non potest peccatum.
2. Praeterea, per peccatum in aliquo libertas arbitrii immutata est. Sed homo in
primo statu hoc habuit quod bonum facere poterat, sed non meritorium in statu
naturalium. Ergo saltem in hoc per peccatum etiam immutatum est liberum
arbitrium, quod homo vitare peccatum non possit.
3. Praeterea, Augustinus dicit in libro De vera relig., quod natura superba
necesse habet alii invidere: eadem autem ratione qui est in uno peccato, necesse
habet in aliud peccatum cadere. Sed quantum ad praesentem statum, quilibet
homo vel est in peccato, vel in statu gratiae. Ergo videtur quod si non est in
gratia, peccatum vitare non possit.
4. Praeterea, habens pedem claudum, non potest ambulare nisi claudicando.
Sed peccatum est sicut quaedam curvitas voluntatis. Ergo homo in statu peccati
existens non potest non peccare.
5. Praeterea, mors ex peccato consecuta est, ut Rom. 5 dicitur. Ergo ubi est
necessitas moriendi, ibi est necessitas peccandi. Sed in statu isto inest nobis
necessitas moriendi. Ergo et necessitas peccandi.
6. Quicumque tentationi resistit, tentantem vincit. Sed vincenti praemium aeternum
promittitur, Apocal. 2 et 3. Cum ergo ad praemium aeternum nullus sine
gratia venire possit, videtur quod nec sine ea aliquis possit tentationi resistere,
peccatum vitando.
SED CONTRA, Gregorius dicit, quod debilis est hostis qui non
potest vincere nisi volentem. Sed quod est per voluntatem, non est per necessitatem.
Ergo homo non necessario a peccato superatur; sed illud vincere potest.
Praeterea, ubicumque est necessitas agendi, ibi est virtus activa determinata ad
unum. Sed hoc est contra rationem liberi arbitrii. Ergo homo in peccato
existens non habet necessitatem peccandi: sed peccatum vitare potest.

Torna all'inizio