Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 73


debet pro debito curis diuturnis insistere, quanto valore valido valere
desiderat et non haberi inprobus appetit inter probos. Et quisnam oculos
audebit extollere, dum vel in corde vacillans vel lingua balbuciens
apparebit cetui sapientum ? Ego, qui nuper adveni Paduam ut ibi
pandam aliqualiter nomen meum non tamquam magister rethorice, s
ed tamquam alumpnus diutius educatus in illa, vobis non ut sociis,
sed tamquam fratribus et dilectis pabulum exhibiturum me offero quibus
fortassis sub quadam sufficiencia pastus fui. Incedite igitur, ut
salubriter consulo, non id gravi pavore timentes, studio laborioso
succumbere ferendo. Etenim honores de oneribus paritura sunt
onera, quibus sensus acquiritur, qui sui questorem, dum vita perseverat
in corpore, non relinquit.
 
7 . Ad quemdam studentem, ut indicet condicciones civitatis et Studii
Paduani.
 
Anno proximo desidero Paduam auditurus iura canonica, dum et
loci et studii recta succedat in disposicione condueta. Quare, ut deprecor,
de condiccione civitatis et Studii vestra me responsiva cedula clarum reddat.
 
8. Responsiva, cum exhortacione quod vadat
 
Mare tragedum, quod olim Padue propter guerram cum Venetis
variis agitabatur procellis, redactum est super Venetis succedentibus
ad quietam. Et ecce mira viget sedula civitatis tranquillitas, habundat
victualium copia, et cuiusque facultatis studium reflorescit. Quare,
karissime, omnis fultus presidio securitatis accedas, ut, dum tempus
est aptum, remigiis salutis perveharis ad portum.
 
9. De scolare ad scolarem qui recessit, ut ad studium revertatur
 
Vera laus illi attribuitur merito, qui circa principium sic effectuose
laborat, per continuatum remedium reducitur ad suam, que
dependet ab opere, firmitatem. Tibi autem non huius laudis, sed pocius
contrarie, nomen potest attribui, dum effectum incepti operis sic obtinere
niteris. Quod quidem sane mentis propositum alterat teque facit
forme puritatis conformem. Ex hoc enim, karissime, doleo. Nam, michi
quod tibi nocet est nocivum, et quod prodest reputo profectum. Quare,
proposito retroiecto erroneo, revertaris rogo ad studium festinanter.
Nam, si tuum volueris excitare ingenium, uberem pariet exercicium tibi
fructum.
 
10. Responsiva, quod non potest aliud
 
Criminatus iniuste qui, non ex velle, sed ex causa imminente defecit.
Si igitur ab incepto desivi, cum non sponte, sed invite desiverim,

Torna all'inizio