Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 600


SED CONTRA, in virtutibus moralibus non invenitur medium nisi secundum quod
participant rationem rectam. Sed ratio recta per prius invenitur in intellectualibus
quam in moralibus. Ergo verius est medium in intellectualibus quam in moralibus.
Praeterea, ars est intellectualis virtus, ut patet in 6 Ethic. Sed Philosophus in
2 Ethic., per medium artis probat medium virtutis. Ergo virtus intellectualis
habet medium.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod etiam theologicae virtutes medium habeant. In moralibus
enim virtutibus est medium, secundum quod earum actus ex ratione recta
procedunt. Sed virtutum theologicarum actus non sunt contra rationem. Ergo
sunt in medio.
2. Praeterea, fides vadit media inter duas haereses, scilicet Nestorii et Eutychis.
Sed fides est virtus theologica. Ergo virtutes theologicae in medio consistunt.
3. Praeterea, spes est medium inter praesumptionem et desperationem. Sed
spes est virtus theologica. Ergo virtutes sunt medium inter vitia.
SED CONTRA, Bernardus dicit, quod modus caritatis
est non habere modum. Sed virtutes dicuntur in medio esse, inquantum sunt
modificatae. Ergo caritas non est in medio, et eadem ratione nec aliae duae.
Praeterea, ubi nunquam contingit aequale reddere, ibi non potest esse superfluum.
Sed in illis quae sunt ad Deum, non contingit aequale reddere, ut etiam
Philosophus in 8 Ethic. dicit. Ergo non contingit superfluum in virtutibus
theologicis, quae Deum habent pro obiecto, accipere, et ita non sunt in medio.
Solutiones
Solutio I
Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod omnes virtutes morales in
medio constitutae sunt. Virtutes enim morales sunt circa passiones et operationes,
quas oportet dirigere secundum regulam rationis. In omnibus autem regulatis
consistit rectum, secundum quod regulae aequantur; aequalitas autem
media est inter maius et minus; et ideo oportet quod rectum virtutis consistat in
medio eius quod superabundat, et eius quod deficit a mensura rationis recta.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod actiones et passiones quamvis sint indivisibiles
per essentiam, sunt tamen per accidens divisibiles, vel secundum intensionem,
vel secundum tempus, vel secundum locum, vel secundum obiecta, vel secundum
aliquid huiusmodi; et ideo etiam secundum hoc est in eis medium accipere.

Torna all'inizio