Guido Faba: Epistole

366


tantoque libentius effectu prosequente complentes, quanto sic
per iustitie semitam incedebant, ut a veritatis tramite non
errarent. Pateat igitur vestre laudabili probitati, quod A. vestro
civi taliter fecimus amore vestro plenitudinem rationis,
quod pro nostris concivibus in petitionibus equitatis teneamini
exaudire preces nostras.
XVI.
Responsiva contraria de iustitia non reddita.
Frustra sibi debitum exigit, qui aliis debitum non impendit.
Unde miramur, et mirari possumus et debemus
admiratione debita et non frivola vel inani, discretionem vestram
dormitare videntes, que vigilare in negotiis consuevit.
Nulla enim habita consideratione equitatis, a nobis iustitiam
fieri vestris civibus postulatis; et cum homines terre nostre
iugiter in vestris partibus spolientur, vos aure surda et clausis
oculis pertransitis. Unde sapientie vestre laudabiliter sectantes
vestigia, sicut Brixiensibus facietis, ita contra Mediolanenses
curabimus nos facere, equanimitatem, ut decet, in
talibus observantes.
XVII.
De civitate ad militem electum in potestatem.
Eximie nobilitati viro, quem summa commendat strenuitas,
extollit bonitas et gesta ingentia reddunt carum, domino
B. de Cremona militari lampade radianti, G. potestas Bononie,
consilium et populus universus ad vota successus prosperos
cum salute. De fama spectabili vestri nominis gloriosi et de

Torna all'inizio