Petrarca Franciscus: Africa

Pag 80

LIBER TERTIUS


Corporis invisum liceat deponere pondus.
Roma patrem, longinqua virum tunc castra tenebant;
Cui, dum forte redit, properans, iam patre reperto,
Nuntius occurrit domineque ex ordine voces
Narrat: atrox facinus, sed quod non noverit ipse,
Evenisse domi, raptimque opus esse reductis
Patre viroque simul. Stupet ad mandata maritus
Coniugis, incertusque animi sub corde volutat
Quid sibi Fata velint aut quid Fortuna minetur
Procedit diversa putans et limine primo
Invenit attonitum socerum, pariterque vocati
Ibant et paribus curis alterna loquentes
Illicet adventu mulier commota suorum
Profudit lacrimas. Mox percontante marito
Agne satis sospes, 'Minime: namque omnia' dixit
'Perdidimus pretiosa simul: nil dulce remansit;
Prereptaque pudicitia hec periisse fatendum est
Heu misere! Stant feda tuo, vir optime, lecto
Signa aliena viri. Fuit hoc violabile corpus:
Integer est animus. Mors testis. Porgite dextras
Et prestate fidem, scelus hoc ne turpis ad umbras
Auferat impunis tumuloque insultet adulter'.
Exhinc indignans transacte crimina noctis
Explicat atque adhibet verbis lamenta precesque.
Consolante viro mestam facinusque negante
Esse ubi mens pura est, 'Ego me si crimine' dixit
'Absolvo, sceleris penas evadere nolim:
Exemploque mei non vivet adultera Rome'.





705




710




715




720




725


Torna all'inizio