Salimbene de Adam: Cronica

Pag 501


Octavum infortunium eius fuit quando principes et barones
sui rebellaverunt contra eum, ut Tebaldus Franciscus, qui
se inclusit in Cappacio, et postea male periit exoculatus et diversimode
afflictus et interfectus ab eo; et Petrus de Vinea et plures
alii, quos longum nominare foret. De quibus potuit dicere imperator
illud verbum Iob XIX: Abominati sunt me condam consiliarii
mei, et quem maxime diligebam, adversatus est michi. Iste, quem
maxime dilexit, fuit Petrus de Vinea, quem de nichilo sublimavit,
ita ut posset sibi dicere illud verbum quod habetur III Reg. XVI:
Exaltavi te de pulvere. Prius enim erat pauper homo, et imperator
fecit eum dictatorem suum et appellavit eum logothetam, volens
ipsum amplius honorare.
De logothéta, quid sit.
Componitur quoque logós cum theta, quod est positio; et
dicitur hic et hec logothéta, qui sermonem facit in populo vel
qui edictum imperatoris vel alicuius principis populo nuntiat.
Nonum eius infortunium fuit quando filius eius rex Hencius
a Bononiensibus captus fuit; quod fuit dignum et iustum, quia
prelatos ceperat in mari, qui ad concilium ibant Gregorii pape
noni. Unde Ys. III: Ve impio in malum! Retributio enim manuum
eius fiet ei. Tali imprecatur Ecclesiastes VIII: Non sit bonum impio,
nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non
timent faciem Dei. Igitur non potuit non esse quin imperator doloris
gladium habuerit de filio suo, tali tempore ab hostibus capto.
Tunc enim ablata est omnis spes victorie sue.
De magno Pelavicini dominio, et quod unus gallus comedit oculum eius,
quando puer erat.
Decimum et ultimum eius infortunium fuit quando audivit
quod Ubertus marchio Pelavicinus melius habuit dominium
Lombardorum, quam ipse unquam habere potuerit, quamvis fuerit

Torna all'inizio