: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 6


in ipso fervore iuventutis nature satisfecit. Iste fuit ita magnanimus, quod subisset
omne periculum pro gloria et potentia obtinenda. Tunc remansit in honorabili domo estensi
Azo frater eius, puer parvulus, multis debitis et angustiis honeratus.
Eodem tempore in mense novembri factum est Rome concilium generale sub papa Innocentio
tertio, viro magnifico et prudenti, cuius magnanimitas et constantia super omnes alios
excellebat.
DE MORTE PAPE INNOCENTII. - Anno Domini 1216 obiit Innocentius papa tertius apud
Perussium, cui successit Honorius tertius.
DE OBSIDIONE DAMIATE. - Anno Domini 1217. In istis temporibus transivit mare maxima
Christianorum multitudo in subsidium terre sancte; et habito prudentium consilio, Christiani
cum navibus infinitis in manu valida intraverunt Egiptum et Damiatam munitissimam civitatem
multo tempore obsiderunt.
DE COLLECTIONE EXERCITUI SARACENORUM CONTRA CHRISTIANOS. - Anno Domini 1218
cum vidisset Soldanus Babilonis, christianos Damiatam constantissime obsidere protinus reges
Saracenos de Syria et Arabia et aliis provinciis in suum auxilium convocavit et esercitus
Christianorum cepit undique viriliter impugnare; excepto quod iter fluminis eis non potuit
prohibere. Regebat tunc Christianos Iohannes rex Ieroxolimitanus, vir strenuus et forma pre
filiis hominum speciosus, et magister Pelagius sancte romane Ecclesie cardinalis.
DE OBSIDIONE DAMIATE. - Anno Domini 1219. Istis temporibus post longam et laboriosam
obsidionem exercitus Christianorum obtinuit Damiatam que est in Egypto super flumen
Nyli, qui a Moyse Geon in Genesi appellatur.
DE FEDERICO IMPERATORE CORONATO. - Anno Domini 1220. Federicus secundus rex
Scicilie et Apulie dux Suavie descendens de Alemania ivit Romam, et ibi accepit coronam
a papa Honorio in die beate Cecilie; deinde regnum Apulie intravit, et interfectis et expulsis
rebellibus, ipsum sibi feliciter subiugavit. Ipse de montibus Scicilie per gravia bellorum pericula
deposuit Saracenos, et transferens ipsos in Apuliam, fecit ipsos in civitate Nuceria
habitare communiter.

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio