Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 43


a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter». Ipse
Ihesus Dominus noster est principium et finis, id est est Deus et homo.
Principium est, quia Deus est; finis est duobus modis vel tribus. Uno
quia homo est assumptus de terra, que est finis mundi in elementis.
Alio modo est finis, id est consummatio et perfectio legis, id est omnis
iustitie. Tertio finis est omnium rerum, in quo res omnes quiescunt a
laboribus suis. Hic autem accipitur finis pro homine. Et est sensus:
Dominus Ihesus munitus in suo ordine et fortis remansit, quia ipse
fortiter a fine, id est a deitate, usque ad finem, id est usque ad humanitatem
<attigit>, ut, assumendo fragilitatem humanitatis, fortitudinem
et munimen non deserat divinitatis, disponens sue humanationis omnia
misteria suaviter, id est per caritatem, que illum de sinu Patris attulit in
uterum virginis matris, que caritas celi terreque suavitas est.
Et subponit adhuc auctor de munimine Domini Ihesu et ait: cum
incommutabili et inconfusa propriorum collocatione.
Dixerat quod eternus
assumpsit nostram appositionem, sed hoc fecit incommutabili collocatione
propriorum et naturarum ut nec divinitas sub humanitate, nec
humanitas super divinitatem consisteret, quelibet proprietatem retinens
in Domino Ihesu sui effectus. Incommutabilis enim his in duabus naturis
propriorum collocatio mansit, quia nec divinitas passa est, quia eius
proprium non est passibile, nec humanitas inmortalis extitit, quia eius
proprium non erat inmortalitas, sed quodque proprium cum eo, cuius
erat proprium, incommutabiliter quantum ad naturam se collocavit
suamque essentiam, quem comitabatur et cui erat addictum, efficiendi
ratione non dereliquit. Cui cumque namque convenit proprium et id
cuius est proprium, et e converso. Quo circa secundum humanitatem
Dominus Ihesus passus est, et non secundum deitatem, quia passibile
non deitatis sed humanitatis proprium est, et secundum divinitatem inmortalis
erat et non secundum humanitatem, quia inmortale non humanitatis
sed deitatis proprium est. Cum igitur hec propria, propria incommutabiliter
teneant loca, propter unionem Dei et hominis, quia ibi
totum Deus est et totum homo, veraciter cathegorizatur “Deus passus
est” vel “crucifixus” vel aliquid simile, et “homo inmortalis est”
vel “resurrexit a mortuis” vel “creavit celum et terram” et aliquid
tale, non quod propria naturarum sua quibus addicta sunt mutaverint

Torna all'inizio