Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 158

Liber II


eius quem commendamus vel sua ipsius causa moveri oportere. Preces atque adhortationes ex communibus amplificationis locis; item, misericordiae commovendae rationem ex superioris voluminis praeceptione repetemus. Praemii proponendi ratio ab iisdem omnibus, quas modo dixi, personis petenda est. A nostra quidem, si nos eius beneficii gratos, memoresque futuros esse promiserimus; si benevolentiae, observantiae et obligationis aut etiam servitutis incrementum pollicebimur; si in suis atque amicorum rebus omnem operam studium, industriam diligentiamque adhibituros nos esse dixerimus; denique si certum aliquod praemii genus offeremus, quod nostra eiusque persona dignum videatur. Ab eius quem commendabimus, persona praemium offeremus, si eadem fere de eo quae de nobis promittemus. Item, si ostendemus eum ob suas virtutes dignum eius, cui commendabitur, notitia, benevolentia, familiaritate, beneficiis, gratia, consuetudine, domo, coniunctione et caeteris rebus quae hominem homini conciliare possunt. Ab eius ad quem scribimus persona praemium offeremus, si ei gloriam, famam, existimationem, autoritatem, immortalitatem, beatitudinem aut, si caetera omnia desint, conscientiam recte factorum, qui bono viro fructus est maximus, proponemus. Haec vero non omnibus omnia, sed ut cuique maxime conveniunt, ita maxime proponenda sunt ac de commendandi quidem

Torna all'inizio