Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 836


de compositione humani corporis corpus caelestis naturae: quia illa lux non est
forma substantialis corporis humani, sed aliquo modo est causa eius; et de hoc
supra dictum est, distinct. 13.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod anima quae movet corpus humanum, non est
eiusdem speciei cum natura quae movet corpus caeleste, quamvis sit simillima
sibi inter omnes formas naturales. Unde non oportet quod aliquid de caelesti
corpore sit essentialiter pars humani corporis, sed quod humanum corpus
maxime caelo similetur: quod contingit in hoc quod est temperatissimae complexionis,
et maxime recedens a contrarietate, dum ad medium pervenit, quod
neutrum est contrariorum.
Ad secundum dicendum, quod ad illam elementorum conciliationem sufficit
effectus virtutis caelestis; unde non oportet corpus caeleste compositionem
humani corporis essentialiter ingredi.
Ad tertium dicendum, quod non oportet omne quod est lucidum, pertinere ad
naturam quintae essentiae, nisi per similitudinem et convenientiam quamdam.
Unde quanto corpus fuerit nobilius, tanto magis participat proprietates eius;
unde in igne est plus de luce quam in aere, et sic deinceps. Non ergo intendit
Avicenna dicere spiritus esse de natura quintae essentiae, cum post ipse dicat
ex quibusdam cibis vel potibus subtiliores et clariores spiritus generari.
Ad quartum dicendum, quod in semine non est calor caelestis corporis, qui sit
in corpore caelesti sicut in subiecto: sic enim sequeretur corpus caeleste in
semine esse, sed quod virtus corporis caelestis operatur in semine, sicut virtus
motoris primi relinquitur in instrumento.
Ad quintum dicendum, quod non omnia veniunt in compositionem humani corporis
per essentiam, sed per similitudinem et convenientiam quamdam, ut dicit
Gregorius, quod homo intelligit cum Angelis, vivit cum
arboribus et sic de aliis.
ARTICULUS 2
Utrum paradisus in quo fuit Adam possit esse locus corporalis.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod paradisus de quo fit hic mentio, locus corporalis esse non possit.
Homo enim ab aliis animalibus in re corporali non distinguitur, cum quibus
vitam et sensum communicat, sed in re spirituali, scilicet intellectu. Cum ergo
ab aliis animalibus in paradiso dicatur distingui, quia alia animalia ibi posita
non fuerunt, videtur quod paradisus sit locus tantum spiritualis.

Torna all'inizio