quinque milibus quingentis in XI annis, pro galeis faciendis, et civitatis expensis, vendiderunt,
et in castro Ripefracte solidos M pro faciendis muris expendiderunt, et L perticas
carisii Sancti Petri fecerunt, turremque de Magnali Pisani Portus, ex parte Livorne, mense
Novembris complevere. In sequenti vero anno, alia turris ex parte turris Frasce conpleta fuit.
A.D. MCLXIII, in mense Augusti. Incepta fuit magna domus, iuxta litus maris, portus
Magnalis, pro utilitate marinariorum. Magnum fondacum cum turre et porta fer rea inceptum
fuit post annos XII.
A.D. MCLXIII. Soarsa, qui guardie Sancti Viti et Magnalis portus preerat, posuit
magnam catenam que porrigebatur et extendebatur ab una turri usque ad aliam, et serrabat
portum pro guardia marinariorum et reserrabat, et turres bene munivit et ordinavit pro
Ianuensium guerra. Iterum fecit magnum puteum pro utilitate navigantium, prope domum
portus Magnalis.
A.D. MCLXIII, anno regni Donni Frederici x, imperii eius VIII, imperatore Frederico
per quattuor annos ad obsidionem Mediolani commorante, quam per singulos annos devastavit,
et Mediolanenses preliis multis superavit; Mediolanenses, hostes imperii, summa necessitate
famis et belli coacti, personas, res, ipsamque civitatem, vexilla, universaque signa et arma
bellica, absque omni tenore, imperatori Frederico, ipso die kal. Martii, reddiderunt, et fidelitatem
ac omnia precepta iuraverunt, et CCCC obsides meliores et maiores Imperatori dederunt.
Imperator itaque Fredericus urbem ipsam, igne supposito, flamma consumpsit, et
totam urbem, preter pecuniam quam ex precepto imperiali abstraxerunt, et personas quibus
miseratio imperialis vitam concessit, et eam ita destruxit, quod solo coequavit. Civitates
igitur omnes Longobardie et castra, hec audientes, fidelitatem et precepta Imperatori iuraverunt,
magnaque tributa eidem reddiderunt. Magistratus, officia omnia et consulatum ex
imperiali precepto receperunt.
|
1
5
10
15
20
|